Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus
Proverbiorum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

E

 

Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. [1095D]

Exspecta Dominum, viriliter age, et confertetur cor tuum, et sustine Dominum.

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.

Ex abundantia cordis os loquitur.

Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.

Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.

Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.

Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.

Exsecratio peccatori cultura Dei.

Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. [1096A]

Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

Equus paratur ad bellum, sed a Domino victoria datur.

Ex studiis suis agnoscitur puer.

Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam.

Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae, dicit Deus omnipotens.

Emendemus in melius, quod ignoranter peccavimus.

Ebrietaa et crapula omni Christiano est detestanda.

Escarum copia carnem incendit ad desideria noxia.

Eleemosynam illam Deus exsecratur, quae ex rapina praebetur.

Erubescere malum sapientiae est, erubescere vero bonum fatuitatis.

Errat facillime, qui non curat quo rectius pergat. [1096B]

Egens aeque est is qui non satis habet, et is cui copia nulla sufficit.

Eadem velle et eadem nolle, ea demum firma amicitia est.

Eo tempore quisque incipit malus esse, quo potest bonus fieri.

Ex alieno periculo sapiens se corrigit et emendat.

Effectum precibus tribuit pro vita precantis.

Egregius doctor faciens bona quae docet ipse.

Eloquium sanctum pretiosum fit super aurum.

Esse Deo proprium cunctis est jure sciendum.

Expers doctrinae tenebras patietur ubique.

Electi pauci, multi sunt vero vocati.

Est quasi vas vacuum, cui cura deest animarum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL