Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus
Proverbiorum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

H

 

Homo sicut fenum, dies ejus tanquam flos agri.

Homo cum in honore esset, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt.

Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo.

Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor.

Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.

Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.

Hilarem datorem diligit Deus.

Hora est jam nos de somno surgere. [1098C]

Homo nascitur ad laborem, avis ad volatum.

Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.

Horrendum est incidere in manus Dei.

Humanum est peccare, diabolicum vero est perseverare.

Hoc studio converti quisque debet ad bona, quo operatus est mala.

Haerebat jugiter in malis, conversus faciat idem in bonis.

Honestas et sobrietas in cunctis rebus sunt appetendae.

Honor Deo exhibitus exhibentes aeterna gloria dignos facit.

Honorem et imperium si vis habere, dabo tibi magnum, impera tibi.

Honorare parentes, ad omnes pertinet homines.

Humilibus et fidelibus divinae legis mysteria patent, superbis autem et infidelibus latent. [1098D]

Hoc est funditus a malo recedere, ex amore Dei jam nolle peccare.

Homines plusquam Deum timere, non est religionis Christianae.

Haeres et propinquus est spiritualis amicus.

Hactenus extremi fiunt saepissime primi.

Hos quos laesisti, citius placare memento.

Horrida bella gerit, qui pacis foedera spernit.

Hostem fer Dominum, sed et in se dilige charum.

Heu! quam rara fides reperitur nunc apud omnes.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL