Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus
Proverbiorum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

L

 

Laetetur cor quaerentium Dominum.

Lex Domini immaculata, convertens animas.

Laetabitur justus in Domino, et sperabit in Domino, et laudabuntur omnes recti corde.

Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.

Lapidem quem reprobaverunt aedificentes, hic factus est in caput anguli.

Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. [1100C]

Lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem.

Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.

Lex per Moysen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

Levemus corda nostra cum manibus ad Deum.

Leo rugiens et rursus esuriens princeps impius super populum pauperem.

Lingua sapientium ornat scientiam.

Lampas contempta apud cogitationes divitum parata est ad tempus statutum.

Lingua placabilis lignum vitae.

Littera occidit, spiritus autem vivificat.

Laudet te alienus, et non os tuum.

Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

Lingua si non restringitur, nequaquam ubi cecidit jacet, sed semper ad deteriora labitur. [1100D]

Lupus adveniens indicat quo animo quilibet pastor super gregis, custodiam stabat.

Lucerna corporis est oculus, lux autem mentis sapientia spiritualis.

Lacrymae veniam non postulant, sed merentur.

Laudis humanae avidus, divinae retributionis respuit munus.

Labor improbus omnia vincit.

Laeta magis quam tristia quosdam homines corrumpunt.

Labor assiduus carnales deprimit aestus.

Liber est dicendus, in quo nullum regnat vitium.

Longo usu discendum est, quid cuique loqui vel tacere conveniat.

Lucrum turpe ut dispendium fugito.

Levis atque inconstans nihil avibus differt.

Licet multis vita tua placeat, tibi placere non debet.

Lucrum sine damno alterius fieri non potest. [1101A]

Libidinis impetus abstinentiae expellit virtus.

Latentem superbiam nil magis non comprimit, quam culpa patens.

Lascivus juvenis eget ut crebro moneatur.

Leges antiquas ne transgrediendo resolvas.

Laudat rite Deum, qui vere diligit illum.

Laude manet dignus, qui nititur esse benignus.

Lumbos praecingit, qui carnis vota restringit.

Languor insolitus insolitum etiam quaerit medicinae genus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL