Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus Proverbiorum liber IntraText CT - Text |
Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. [1102C]
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
Nolite sperare in iniquitate, et rapinos nolite concupiscere.
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Non salvatur rex per multam virtutem.
Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.
Nemo potest duobus dominis servire.
Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
Necesse est ut veniant scandala, vae autem homini illi per quem scandalum venit. [1102D]
Non est discipulus super magistrum.
Nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur.
Nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei.
Ne tardes converti ad Dominum.
Non est speciosa laus in ore peccatoris.
Noli negligere disciplinam Domini, et ne fatigeris cum ab eo argueris.
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
Non est homo justus super terram, qui facit bonum, et non peccet.
Novit justus animas jumentorum suorum, viscera autem impiorum crudelia.
Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus.
Nec coram caeco ponas offendiculum. [1103A]
Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
Nihil in terra fit sine causa.
Non solum rei sunt qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus.
Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
Nolite mirari si odit vos mundus.
Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius tantummodo.
Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.
Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
Nihil infelicius felicitate peccantium.
Nitens cutis sordidum demonstrat animum. [1103B]
Non est secura laetitia in divinis paginis multa cognoscere, sed cognita custodire.
Nosse et posse bona prius incognita atquei impossibilia, demonstrat gratiae supernae dona.
Nil est tam facile quod non fiat difficile, si invitus facias.
Nemo in alium priusquam in se ipsum peccat.
Nunquam Deus mentem deserit, quae peccata sua veraciter agnoscit.
Nescit pene quid labor sit, qui nunquam circa spirituales nequitias certare studuit.
Negligentia et otiositas hominem trahunt ad interitum.
Nisi quis in fide et spe fundatus fuerit, ad charitatis verae cultum non ascendit.
Nulli vel male vel bene contingit propter se solum, sed ut simul alii corrigantur aut consolentur per illum.
Nequitia diaboli qualis in Job fuisse legitur, talis in omnes homines erit, si tantum permittatur. [1103C]
Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens regimen tenet.
Non multitudo peccatorum, sed impietas hominem ducit ad desperationem.
Non est in hominis potestate vita illius.
Nil cuiquam proderit aestimari sanctus, cum non sit.
Nimis dolenda praesumptio, quod ea mala facere praesumunt Christiani, quae exsecrantur pagani.
Nam Christiani Dei sui sanctorumque suorum destruunt monasteria, pagani autem sua venerantur idola.
Non vivas aliter in solitudine, aliter in foro.
Nil scire vel curare, hoc est mortuum vivere.
Negat sibi ipse, quid quod difficile est petit.
Nulli imponas quod ipse pati non possis.
Nemo periculosius peccat quam qui peccata defendit.
Nemo nobilis nisi quem nobilitat virtus.
Nisi quis timorem amoremque Dei ante se jugiter ponat, cito in aliquod peccatum labitur. [1103D]
Nemo se satis metiri praevalet, nisi alterum consideret.
Nil magnum est in rebus humanis nisi animus magna despiciens.
Non homo non aurum poterunt dare quaeque beatum, sed virtute Dei consistit vita beati.
Nil peccant oculi, si mens velit his dominari.
Non poterit dici quam multa sit ars inimici.
Nil credas actum, cum quidquam restat agendum.
Nil prodest didicisse bonum, nisi feceris illud.
Ne tardare velis, si quem convertere possis.
Non est multa sciens laudandus, sed bene vivens.
Nisus stultorum par semper amat sociorum.