Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus Proverbiorum liber IntraText CT - Text |
O
Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces corum. [1104A]
Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Omne regnum in seipso divisum desolabitur.
Omnis plantatio quam non plantabit Pater coelestis, eradicabitur.
Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.
Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.
Omni habenti dabitur, ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo.
Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur. [1104B]
Orate ne fuga vestra fiat hieme vel Sabbato.
Omnia possibilia sunt credenti.
Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat.
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
Omni negotio tempus est, et opportunitas.
Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.
Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper.
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas.
Omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.
Omne quodcunque facilis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. [1104C]
Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles.
Omne gaudium existimate cum in tentationes varias incideritis.
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.
Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
Oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.
Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.
Omnia licent, sed non omnia expediunt.
Omnis infidelium vita peccatum est.
Omnis dies velut ultimus tractandus est.
Otiosum verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione prae utilitatis caret. [1104D]
Obsequium amicos, veritas odium parit.
Occasiones deesse non possunt perituris.
Omnino errat, qui per pacem et otium se assequi triumphum putat.
Omnis divina percussio aut purgatio est vitae praesentis, aut initium poenae sequentis.
Oratione continua superantur vitia.
Opere melius quam verbis Deus laudatur et praedicatur.
Oculi petulantes cordis luxuriosi sunt proditores.
Occultae et jugiter perpetratae culpae merentur, ut reges pastoresque perversi constituantur.
Omnia fidei argumenta a praeteritis rebus sunt assumenda.
Omne quod est justum, merito dici valet unum.
Orandum semper, ne seducamur ab hoste.
Omni praelato subjectus sis quasi Christo.
O quantis curis mens indiget omnibus horis.
Os quod mentitur, animam jugulare refertur. [1105A]