Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus Proverbiorum liber IntraText CT - Text |
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
Patientia pauperum non peribit in finem.
Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus.
Potens est Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae.
Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte.
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
Perversi difficile corriguntur.
Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. [1105B]
Per quae quis peccat, per haec et torquetur.
Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est ante Deum.
Probata virtus corripit insipientes.
Propter peccata populi regnare facit Dominus hypocritam.
Peccator vel puer centum annorum maledictus erit.
Pugnabit orbis terrarum contra insensatos.
Post concupiscentias tuas non eas.
Probate spiritus, si ex Deo sint.
Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus vita et pax.
Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis.
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Peccantes coram omnibus arguantur, ut caeteri metum habeant. [1105C]
Positi in deliciis attendere nequeunt quanta sit poena perennis.
Pax vera est dicenda, cum spiritus et caro conveniunt omni modo.
Pacificus homo filius Dei meretur vocari.
Parentes in tantum diligendi sunt et honorandi, quantum illi subjecti sunt summo Patri.
Praelatis ac senioribus suis inobediens meretur aut si ipse praelatus fuerit aliquibus, ab eis eadem patiatur.
Pastor quilibet fugit, cum subjectis solatium subtrahit, aut injustitiam videns non contradicit.
Par supplicium subibunt, qui pariter peccaverunt.
Poenitentia vera est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.
Publica culpa, publica etiam indiget poenitentia.
Poenas gravissimas quandoque sunt passuri, qui non pro sceleribus suis renunnt parva flagella pati. [1105D]
Plenus venter facile disputat de jejuniis.
Perfectum odium est, quod nec justitia nec ratione caret.
Peccatum peccato adjicitur, cum id quod nequiter gestum est nequiter etiam defenditur.
Probatio bonae voluntatis, nolle peccare cum possis.
Providendum est cunctis pro Dei amore licita relinquentibus, ne tepide viventes ad illicita corruant.
Pro qualilate audientium formari debet sermo doctorum.
Pravis moribus semper gravis est vita bonorum.
Peccata quaedam animam polluunt, quaedam vero exstinguunt.
Priusquam promittas delibera, ne post promissa minime expleta mendax dicaris.
Periculum nunquam sine periculo vincitur.
Prudentia rerum exitus metitur. [1106A]
Plus sunt laudandi benefacientes quam benedicentes.
Pecunia tunc fit pretiosa, cum pro Dei amore translata in alios desinit possideri.
Plurimi infamiam, pauci vero verentur reatus conscientiam.
Pacem cum hominibus habeas, bellum cum vitiis.
Pecuniae imperare oportet, non servire.
Paupertas animae major quam corporis exstat.
Peccans quotidie studeat mox se reparare.
Perfectus miles pensat saepissime vires.
Perversae menti sua culpa est maxima poena.
Praeceps ad risum, praeceps quoque fertur ad iram.
Promptus vel facilis ad risus schemata ne sis.
Pluribus intentus minor est ad singula sensus.
Praesens vita brevis, sed vita futura perennis.