Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus Proverbiorum liber IntraText CT - Text |
Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. [1106B]
Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.
Quaerite Dominum, et vivet anima vestra.
Qui timetis Dominum, laudate eum.
Qui diligitis Dominum, odite malum.
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
Qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo, hic accipiet benedictionem a Domino.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra?
Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.
Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.
Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. [1106C]
Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Qui est ex Deo, verba Dei audit.
Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
Quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Qui dixerit fratri suo Fatue, reus erit gehennae ignis.
Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
Quod Deus conjunxit homo non separet.
Qui infidelis est in minimo, et in majori infidelis est.
Quasi scelus idololatriae est, Deo nolle acquiescere.
Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.
Qui sequitur justitiam, diligitur a Domino.
Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. [1106D]
Qui diligit disciplinam, diligit et sapientiam.
Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.
Quasi tempestas impius pertransit.
Quae non congregas in juventute, quomodo ea habere poteris in senectute.
Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.
Qui fratri suo parat foveam, ipse incidet in illam.
Qui modica spernit, paulatim decidet.
Qui sibi nequam est, cui bonus erit?
Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Qui parcit virgae, odit filium.
Qui timent Deum, non erunt incredibiles verbo illius. [1107A]
Qui mellis et dissolutus est opere suo, frater est, sua opera dissipantis.
Quod timet impius, veniet super eum.
Qualis rector est civitatis, tales inhabitantes.
Qui custodit os suum, custodit et animam suam.
Qui obdurat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Qui docet fatuum, quasi qui glutinat testam.
Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Qui in uno offendit, multa bona perdit.
Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
Qui timet pruinam, veniet super eum nix.
Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium.
Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.
Qui se existimat stare, videat ne cadat.
Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. [1107B]
Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte.
Qui non manducat, manducantem non judicet.
Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
Quicunque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet in eo?
Qui parce seminat, parce et metet.
Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Quanto altior gradus, tanto profundior casus.
Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris.
Qui ignorat, ignorabitur.
Qualis sit quilibet pastor, lupus adveniens indicat.
Qualis apud se quisque lateat, illata contumelia probat.
Quam laudem merebimur de pallore jejunii, si invidia sumus lividi? [1107C]
Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque odio inebriari?
Quid prodest attenuari corpus abstinentia, si animus intumescat superbia?
Quasi in sacculum pertusum res suas ingerit, qui et bona aliqua agit, et tamen nulla pravitatis solitae studia deserit.
Qui se meminit illicita plurima perpetrasse, debet etiam pro poenitentia a licitis abstinere.
Quisquis cogitat quid Deo voveat, se ipsum voveat et reddat.
Quantum bonum habeat sanitas, ostendit infirmitas.
Qui succurrere perituro potest, si non succurrat, reus mortis ejus erit.
Qui verbis lenibus potest corrigi, non debet increpatione exasperari.
Qui casti perseverant et virgines, angelis Dei efficiuntur aequales. [1107D]
Quisquis jugiter tractat ut bona aliqua faciat, sine intermissione orat.
Quaecunque mensuram excedunt, daemonia suggerunt.
Quantum quis in humilitate et castitate profecerit, tantum Deo appropinquabit.
Quod omni modo necesse est pati, patienter sustine.
Quae facere turpe est, etiam dicere turpe est.
Quanto mens fit divisa ad multa opera, fit minor ad singula.
Quae modo quisque legit, haec habiturus erit, seu bona, sive mala, semper habebit ea.
Quousque homini non displicent mala a se facta, regnant in eo vitia.
Qui nunquam didicit subesse, nulli potest rite praeesse.
Quid infelicius quam conspecta felicitate aliorum affici? [1108A]
Quod unusquisque non expertus est in semetipso, difficile credit in alio.
Quis dives? Qui nil cupit. Et quis pauper? Avarus.
Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
Quid stulti proprium? Non posse et velle nocere.
Quod prudentis opus? Cum possit, nolle nocere.
Quam prope sit littus, in corde maris labyrinthus!
Quantum plus valeas, tantum submitte te Christo.
Qui tibi dat multum, de te quoque quaerit idipsum.
Quam bonus est Dominus cunctis quaerentibus illum!
Quam tenebrosus amor quo lucis spernitur auctor!