Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus Proverbiorum liber IntraText CT - Text |
Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Sit gloria Domini in saeculum saeculi.
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
Salus justorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat, et quo vadat.
Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Si manus tua vel pes tuus scandalizet te, abscinde illum et projice abs te. [1109B]
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum.
Sanctus spiritus disciplinae fugiet fictum, et aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu.
Sapientis oculi in capite ejus.
Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum.
Stultus verbis non corrigitur.
Sapiens cor et intelligibile abstinet se a peccatis.
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus aequum voluntas ejus.
Sapiens ut sol permanet, slultus autem ut luna mutatur. [1109C]
Semel loquitur Deus, et secundo non repetit.
Sapientiam omnium antiquorum exquirit sapiens.
Sapientia abscondita et thesaurus invisus; quae utilitas in utrisque?
Sapiens verbis innotescit paucis.
Septies cadit justus, et resurget; impii autem corruent in malum.
Secura mens quasi juge convivium.
Secreta regis celare, bonum est; magnalia autem Dei revelare, honorificum est.
Stultus in risu exaltat vocem suam.
Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est.
Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.
Spiritualis homo dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur. [1109D]
Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.
Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei.
Scientia inflat, charitas aedificat.
Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus.
Sive vivimus sive morimur, Domini sumus.
Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores.
Speculator astat desuper, qui nos diebus omnibus actusque nostros prospicit.
Scire Dei, approbare est; nescire vero, reprobare.
Summa apud Deum est nobilitas, clarum esse virtutibus.
Subjectorum vitia aliquando sunt dissimulanda, sed post haec quia dissimulabantur indicanda.
Satanae insidias evadere, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. [1110A]
Simulatores et callidi provocant iram Dei.
Solitudinem quaerit, qui cum innocentibus vivero cupit.
Similitudines rerum variarum ad aedificationem nostram jugiter proponendae sunt.
Sicut canis revertit ad vomitum suum, sic imprudens stultitiam suam iterat.
Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum.
Sanctitatis nomen habere sine operibus, nulli prodest.
Sapiens est, qui factis plus quam verbis alios docet.
Salus est divitum, subvenire necessitatibus pauperum.
Sagittas contumeliae virtus repellit patientiae.
Scorpiones dici possunt, qui bonis quidem in facie non resistunt, sed mox cum recesserint detrahunt. [1110B]
Semetipsum abnegat, qui, relicto carnalis vitae homine, induit spiritualem et novum hominem, id est, Christum.
Stultum valde est, si his placere quaerimus, quos non placere Deo scimus.
Sufficit unicuique sic disputare vel dictare, ut intelligatur.
Superfluitas tam verborum quam rerum vitanda est.
Sicut ex variis floribus colliguntur mella, ita ex variis hominibus virtus quaelibet est colligenda.
Saecularibus litteris intentus, sacrae Scripturae arcana capere non potest.
Scripturam sacram legens attendere debet quid mystice vel juxta litteram, quid pro parte vel pro toto dictum sit.
Scripturae sacrae meditatio mentem retrahit a cogitatu noxio.
Sicut plurimi cibi nihil prosunt absque sale, ita omnes virtutes absque charitate. [1110C]
Sicut fistula absque inspirante nullum reddit sonum, ita et cor hominis absque inspiratione divina nullum recipit bonum.
Sicut equi cujuslibet cursus in loco spatioso, ita et hominis voluntas probatur in arbitrio dato.
Sicut oculi omnium in capite, ita etiam in Christo consistere debet omnis intentio fidelium.
Sine fine cruciari meretur, qui nullum peccandi finem in corde suo statuit.
Summi principis ministri in primis sunt providendi.
Sic aliis ignosce, ut tu tibi peccanti illos ignoscere cupis.
Sanguis sanguinem tangit, cum peccata peccatis adjiciuntur.
Superbia sola corrumpit omnia bona.
Sine doctrina vita est quasi mortis imago. [1110D]
Si ames dici pater et princeps, nomen cum honore serva, moribus imple.
Saepius ventis agitatur ingens pinus, et celsae turres graviore casa decidunt.
Stantibus et lapsis par sollicitudo tenenda est; his ne retro cadant, illis ut concito surgant.
Sermo datur multis, animi sapientia paucis.
Si nequeas plures, vel te solummodo cures.
Si quid vovisti Domino, ne reddere tardes.
Solius est Domini bona de pravis operari.
Semper avarus eget, hunc nulla pecunia replet.
Si vis salvari, nil huic praepone saluti.
Spiritus est vita, mors carnis philosophia.