Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[Pseudo-] Beda Venerabilis Presbyterus Proverbiorum liber IntraText CT - Text |
Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
Veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. [1112B]
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
Vir linguosus non dirigetur in terra.
Virum injustum mala capient in interitu.
Vae vobis qui decimatis mentham et anetum, et cuminum, et quae majora sunt reliquistis, id est, misericordiam et judicium.
Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.
Vigilate omni tempore, orantes ut digni habeamini fugere quae ventura sunt.
Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum delixi.
Vani sunt omnes homines, in quibus non est scientia Dei. [1112C]
Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
Vinum apostatare facit etiam sapientes.
Vae civitati cujus rex juvenis est, et cujus principes mane comedunt.
Vir iracundus provocat rixas; qui autem patiens est, mitigat suscitatas.
Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum.
Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.
Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.
Via vitae custodienti disciplinam, qui autem increpationes relinquit, errat.
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. [1112D]
Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.
Virtus in infirmitate perficitur.
Verbum bonum super datum optimum.
Vir duplex animo, inconstans est in omnibus vita suis.
Voluntas integra benefaciendi, a Deo reputabitur pro opere beneficii.
Vera discretio nonnisi vera humilitate acquiritur.
Voluptas omnis ad instar apum, ubi grata mella fudit, morsu corda ferit.
Vehementior est animi quam corporis febris.
Virtutis fructum sapiens in conscientia, minus perfectus ponit in gloria.
Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet.
Victus ab uno quolibet vitio cito labitur in alia.
Virtus semper invidiae patet. [1113A]
Vanae gloriae sectator ei qui semina sua vento dispergenda committit assimilatur.
Valens retinere sanitatem, nullius despiciat vel irrideat infirmitatem.
Vitanda est superbia, quae et angelos decepit et virtutes omnes destruit.
Vitia prius exstirpanda sunt in homine, deinde virtutes inserendae.
Virgines et monachi sic temperent jejunium, ut semper fortes sint ad Dei servitium.
Voluptas habet poenam, et necessitas parit coronam. [1114A]
Vitiis dediti non possunt virtutibus ditari.
Valde imperitus est medicus, qui nulla nisi lenia medicamina dare novit.
Verecundiam abjiciens, omnes simul virtutes abjecit.
Vix quisquam in bonum transit, nisi ex malo.
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Virtutes variae pariter possunt habitare.
Virtus est grandis, benedicere pro maledictis.
Vis ingens animi, nullius laude moveri.