Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXV.

 

De munitione.

 

Munitio multiplex est. Est enim munitio, quæ ad dilectionem pertinet, ut amor civium; et hæc inexpugnabilis est; de qua Tullius dixit: “Unum est inexpugnabile munimentum: amor civium.”

 329

 

Est alia munitio, quæ roborat animam et corpus, videlicet virtus; et hæc similiter inexpugnabilis est; de qua Ysopus dixit:

 

Non ope loricæ nec egebit acumine sicæ

More nec hostili cujusque juvamine pili.

Solo virtutum quem constat robore tutum.

 330

 

Sunt et aliæ munitiones, quæ ad defensionem tantum pertinent, ut sunt fossata, spaldi, aggeres et similia.

 

Sunt denique aliæ munitiones, quæ ad defensionem principaliter fiunt, licet ex hijs etiam offensiones fieri valeant, ut sunt sagittæ et balistæ et alia arma, quibus omnibus munitionibus domum tuam et corpus, quod est domus animæ tuæ, melius quam per turres potes munire.

 

Quod vero sapientes et senes in fine consuluerunt: In hoc negotio non est subito nec festinanter procedendum; sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione sollicitaque cura omnia sunt peragenda: bene puto dictum ac sapienter. Ait enim Tullius: “In omnibus negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est præparatio diligens,”

 331 Ergo in vindicta et in munitione facienda et in guerra et in bello et in omnibus negotiis, ante ingressum vel aggressum, præparatio ac provisio necessariæ sunt, si commode fieri possunt; nam, ut idem ait, longa præparatio belli celerem victoriam facit. Et etiam Cassiodorus dixit: “Munitio quippe tunc efficitur prævalida, si diuturna fuerit cogitatione roborata. Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tunc quæritur, quando jam pericula formidantur.” 332Res ergo prœliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur,” 333 et “munitio semper tractanda in otio esset: quia tunc male quæritur, cum necessaria judicatur;” 334omnia vero deliberata sunt robusta.” 335

 

Nunc accedamus ad examinandum in specie consilium, quod dicis tibi datum a vicinis, timore dilectionem ostendentibus, et inimicis quondam, qui modo in gratiam tuam redierunt; et ab adulatoribus sive assentatoribus atque ab illis, qui secreto tibi ad aures aliter consuluerunt, quam palam verbis ostenderent; et a juvenibus, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam et guerram viriliter et potenti manu peragendum. Et certe in hujusmodi consiliariis, ut supra tibi dixi, multum errasti, quia illos ad consilium vocare minime debuisti; et, si bene recordaris, istud quale consilium quasi examinatum est supra in titulo: Quorum consilium sit vitandum et in sequentibus rubricis usque ad titulum: Quando consilium sit assumendum. Verumtamen quia ibi in genere dicta sunt, descendamus ad speciem, præfatum consilium examinantes.

 

Videamus itaque secundum Tullium

 336 in primis, quid in hac re verum sincerumque sit; secundo, quid consentaneum sit huic rei, quam facere vis, id est vindictæ; tertio, quid consequens; quarto, quid gignatur ex hac vindicta; quinto, quæ fuit causa injuriæ tibi illatæ, et quare Deus permisit, tibi hanc injuriam fieri.

 

Et certe, de veritate sincera hujus negotii non oportet multum inquirere, quia tu bene nosti, qui fuerunt illi et quot [et quales], qui hanc injuriam tibi intulerunt, et quando et quomodo, et qualem injuriam fecerunt.

 

Examinemus ergo, quid consentaneum huic rei sit, id est, qui et quot et quales consentiant voluntati et consilio tuo, et qui et quot et quales consentiant cum inimicis et adversariis illi, quos supra nominavi, id est multi juvenes et vicini, et agnati atque cognati, et illi, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam. Sed videamus et inquiramus, quis es tu, et qui et quot et quales sint illi, quos dicis esse tuos amicos. Circa tuam itaque personam notare potes et debes quod, licet magnus sis et dives et potens, solus tamen existis et permanes. Non enim habes filios masculos, neque fratres vel consanguineos germanos vel alios necessarios, quorum timore inimici tui a destructione tuæ personæ cessarent; et, destructa persona, bene nosti, quod divitiarum multitudo dispergitur et nihil valet. Inimici vero tui sunt tres, et multos habent filios et germanos et alios necessarios, quorum si vindictam faciendo duos vel tres occideris, alii remanerent, qui personam tuam cito destruere valerent. Circa illos alios tuos amicos notare debes quod, licet multo plures sint quam inimicorum amici, tamen non sunt tales ut sui; nam sui sunt necessarii et propinqui, tui vero sunt remoti et longinqua parentela conjuncti. Ita circa illos, qui consentiunt tibi vel illis, et circa principales personas, illorum conditio valde melior est quam tua.

 

Secundo videamus super prædicto verbo consentaneum, utrum consilium, quod recipisti, videlicet de vindicta facienda, consentaneum sit rationi, an non. Et certe non est consentaneum rationi, quia de jure vindicta nulli nisi judici jurisdictionem habenti permittitur, licet defensio in continenti permittatur quibusdam, si fiat cum moderamine inculpatæ tutelæ,

 337 ut leges dicunt.

 




329 Seneca, De Clementia, 1.19.6.



330 Baldo, Novus Esopus, 95-97.



331 Cicero, De Officiis, 1.21.73.



332 Cassiodorus, Variae, 1.17.1.



333 Cassiodorus, Variae, 1.17.1.



334 Cassiodorus, Variae, 3.48.4.



335 Cassiodorus, Variae, 8.13.1.



336 Cicero, De Officiis, 2.5.18.



337 Codex, 8.4.1.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL