Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXVI.

 

Quot modis dicatur quis posse.

 

Tertio vero super eodem verbo consentaneum videamus, utrum voluntas tua vel consilium consentiat possibilitati tuæ vel potentiæ tuæ, an non. Et certe posse sive possibilitas multis modis dicitur. Dicitur enim posse, quod commode fieri potest, et ita appellatur posse commoditatis. Dicitur etiam quandoque posse, scilicet æquitatis, de quo posse dicitur, quod “ea facta, quæ pietatem, æstimationem et verecundiam nostram lædunt, et generaliter, quæ contra bonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est,”

 338 et hæc per leges probantur. Et de hoc posse dicit Marcus in Evangelio suo de Christo: “Et non poterat ibi multas virtutes facere.” 339 Et Apostolus in Epistola sua secunda ad Corinthios juxta finem dicit: “Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.” 340 Aliter vero dicitur posse potestatis, unde Dominus in passione sua ad Petrum ait: “An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum?” 341 Aliter dicitur posse possibilitatis, de quo dixit Dominus ad Moisem in Exodo: “Non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo, et vivet.” 342 Aliter dicitur posse facultatis vel facilitatis vel etiam probitatis de quo Dominus in Evangelio Matthæi dixit: “Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?” 343 Aliter dicitur posse gratiæ, de quo in libro Sapientiæ in persona Sapientiæ dicitur: “Et ut scivi, quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det344 et cetera. Et Dominus in Evangelio dixit: “Nemo potest venire ad me, nisi Pater mus traxerit illum.” 345 Aliter vero ponitur in legibus posse, id est debere. Et etiam super hoc verbo posse hij versus dici consueverunt:

 

Posse quidem rebus dat jus, natura, potestas,

Officii meritum, quintum divina voluntas.

 346

 

Et si omnes significationes hujus verbi posse vel potestatis vel potentiæ diligenter inspexeris, tuum posse vel potestas sive possibilitas vel potentia non consonat nec consentaneum est voluntati tuæ vel consilio ita, ut vindictam facere possis tua auctoritate, nisi forte, posse tuum vel potentiam commodam superando, fines posse vel potentiæ tuæ cum dampno et malo tuo excederes, quod facere minime debes. Non ergo excedas tuum posse; nam scriptum est:

 

Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,

Posse suum superans, se minus ipse potest.

 347

 

Et iterum:

 

Ultra posse suum nullum lex justa coegit.

Non reor esse reum, qui totum posse peregit.

 348

 

Non itaque facias vindictam excedendo tuum posse. Qui enim vindictam vult facere vel cum alio pugnare, cum adversarii dampno et sui custodia hoc debet peragere. Scriptum est enim: Non bene pugnat, qui voluntate alium superandi se denudat;

 349 et iterum: Ita alium vulneres, ne tu pateas ad plagam; et iterum: Si extendas brachium, videas, ne tibi latus denudetur. 350 Nam omnes simul pereunt, qui imperite et ignaviter pugnant: alioquin quemlibet possent occidere, et etiam regem. Vulgo enim dici consuevit: Qui vult mori vel perire, regem potest occidere; 351 et: Male suam injuriam vindicat, qui vindictam faciendo illam pejorat. 352

 

Super hoc itaque verbo consentaneum tria breviter notabis, ut primo requiras, qui consentiant tuo proposito, et qui contradicant. Secundo, utrum propositum tuum rationi sit consentaneum, an non. Tertio, utrum consentaneum sit potentiæ tuæ sive possibilitati, an minime. Et ista super ho verbo consentaneum dicta sufficient.

 

Sequitur videre examinationem super tertio verbo, ubi dixi consequens, super quo breviter notabis, quod ad vindictam, quam facere vis, consequens est alia vindicta, periculum et guerra; atque infinita dampna et incommoda sunt secutura.

 

Super quarto vero articulo, ubi dixi ex quibus quæque gignantur; scire debes, quod genita fuit tibi injuria ex odio inimicorum tuorum; et ex vindicta gignitur alia rixa; ex rixa vero gignitur et oritur odium et guerra; ex guerra vero seditio et substantiæ consumptio, necessitas et bella atque innumerabilia mala gignuntur atque nascuntur.

 

Quinto videamus examinationem super illo verbo quæ eujusque rei causa sit.

 




338 Digest, 28.7.15.



339 Mark 6:5.



340 2 Corinthians 13:8.



341 Matthew 26:53.



342 Exodus 33:20.



343 Matthew 20:22.



344 Wisdom 8:21.



345 John 6:44.



346



347 Walter of England, Aesop, 35.11-12.



348



349



350



351



352






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL