Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Super causa.
Causa igitur injuriæ tibi illatæ duplex fuit efficiens, scilicet remotissima et proxima. Remotissima causa efficiens fuit Deus, qui est causa efficiens omnium causarum, “per quem omnia fiunt, et sine ipso factum est nihil,”
353 ut in Evangelio dicitur. Causa vero efficiens proxima fuerunt illi tres tui hostes, qui hoc maleficium commiserunt. Occasio vero illius causæ, quæ dicitur causa accidentalis, fuit odium, quod ipsi habebant contra te, atque facta præcedentia. Causa materialis fuit illud maleficium plagæ et feritæ in filiam tuam factæ. Causa autem formalis fuit forma illius maleficii, quia cum hac forma fecerunt, id est, ascendendo per scalas et intrando per fenestras. Causa vero finalis illorum fuit circa illud maleficium, quia voluerunt filiam tuam interficere vell occidere et ad finem mortis perducere; nec per eos remansit. Causam vero finalem remotam, id est, ad quem finem debeant pervenire, adhuc non scire possumus, nisi forte per credulitatem vel præsumptionem. Credere namque et præsumere possumus, quod ad malum finem inde pervenient; quia, ut supra dixi: “vix bono peraguntur exitu, quæ malo sunt inchoata principio.” 354
Causam autem, quare Deus permisit tibi hanc injuriam fieri, similiter non possumus scire, nisi per credulitatem vel præsumptionem; nam sicut “de occultis alieni cordis judicare stultum est,”
355 ut dicit beatus Prosper et etiam beatus Paulus in Epistola prima ad Corinthios, ita de factis Dei nullus judicare debet vel potest. Per credulitatem vel præsumptionem dico, quod in mundo “nihil agitur sine causa, nec mundus fortuitis casibus implicatur,” 356 ut Cassiodorus dixit. Credo itaque, quod Deus justus justa ex causa hoc tibi contingere permisit. Causa namque meo arbitrio fuit quod, nec Deum timendo nec hominem reverendo, secutus es nomen tuum. Componitur enim ex mel et bibens: inde dicitur Melibeus. Bibendo enim de melle atque hujus mundi dulcedine inebriatus es ita, quod dereliquisti Dominum factorem tuum et, confisus in multitudine divitiarum tuarum prævaluisti in vanitate tua, et omnia quæcunque desideraverunt oculi tui, non negasti eis, tradens oblivioni scripturam, quæ dicit: “Nunquam bibes mel sine veneno,” 357 et scripturam Ovidii dicentis:
et dictum Salomonis in Proverbiis dicentis: “Mel invenisti, comede quod tibi sufficit, ne forte satiatus evomas illud.”
359 Quare forte Deus, avertendo faciem suam a te, permisit hæc tibi contingere, puniendo te in eo, in quo deliquisti. Deliquisti etenim vel peccasti permittendo te a tribus hostibus tuis superari animamque tuam caprivari, videlicet a carne et a mundo et a dyabolo, qui sunt tres hostes tui et totius humani generis inimici. Quos hostes permisisti per fenestras tui corporis intrare, videlicet per os et nares et oculos et aures. Qui tres hostes, per dictas fenestras intrando, te animamque tuam quinque plagis affecerunt, videlicet illis quinque, quæ gignuntur et oriuntur ex quinque sensibus, videlicet ex visu, auditu, gustu, odoratu et tactu. Ad similitudinem itaque prædictam forte dedignatus Deus permisit, filiam tuam a tribus hostibus, per fenestras cum scalis ascendentibus, quinque plagis corporalibus vulnerari, videlicet in oculo, naso, ore, manibus et auribus, ad hoc ut deberes recordari, Christum quinque plagas in corpore suo pertulisse, ut te et filiam tuam et totum humanum genus a talibus hostibus ac plagis redimeret, salvaret atque sanaret.
Melibeus respondit: Licet alia a te prolata vera sint vel verisimilia, non tamen credo, quod voluntas Dei fuerit, ut talia maleficia deberent committi. Deo enim placet ejusque voluntas est, ut homines bene faciant, nec talia maleficia committant, ut omnes fere scripturæ divinæ clamant.