Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De quintuplici Dei voluntate.
Quintuplex est Dei voluntas: alia enim est præceptiva, alia prohibitive, tertia permissiva, quarta consultiva, quinta completiva. Unde versus:
Præcipit et prohibet, permittit, consulit, implet.
Præcipit enim, cum dicit: “Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua et proximum tuum sicut te ipsum:”
361 et tunc est præceptiva Dei voluntas. Prohibitiva vero est, cum prohibet aliquid fieri, ut cum dicit: “Non mœchaberis, non adulterabis, non furtum facies” 362 et cetera similia. Permissiva est Dei voluntas, quando alicui indigno denegat gratiam suam, avertendo faciem suam ab eo propter peccata sua, et ita subtrahendo illam quodammodo videtur permittere tali indigno peccare, atque per alios peccatores permittit eum puniri: et ita in te fieri permisit. Consultiva est Dei voluntas, quando alicui consulit, ut cum dicit: “Vade et vende omnia, quæ habes, et da pauperibus, si vis esse perfectus.” 363 Impletiva vero est, quando complet quod sibi placet: omnia enim complere valet.
Melibeus respondit: In verbis planis et suavibus me semper videris inducere, ut a vindicta me debeam abstinere, monstrando pericula, quæ mihi possent evenire. Sed certe, nullus unquam vindictam faceret, si omnia, quæ possent ex ea contingere, cogitaret; et sic maleficia manerent inulta vel impunita, quod esse minime debet. Multa enim bona proveniunt ex vindicta; nam malefactores occiduntur, et alii taliter deterrentur, quod de cetero similia facere non præsumant. Sicut enim “multis minatur, qui uni facit injuriam,”
364 ita multos a maleficio faciendo removet, multaque maleficia prohibet, qui vindictam in malefactores potenter exercet.