Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXIX.

 

De officio judicis circa vindictam.

 

Quæ dixisti vera sunt, et locum habent in judicibus imperium vel jurisdictionem habentibus; ad illos namque pertinet malefactores puniendo vindictam exercere ac malos homines terrere. Ait enim Cassiodorus: “Excessus tunc fiunt in formidine, cum creduntur judicibus displicere.”

 365 Plus etiam dico quod, sicut quilibet singulariter vindictam faciendo peccaret, ita judex vindictam omittendo non esset a peccato immunis. Non ergo parcere debet judex malefactoribus; nam, ut ait Seneca, “bonis nocet, qui malis parcit.” 366 Et alibi dixit: Judex, “qui dubitat ulcisci, multos improbos facit;” 367 et iterum: Judex, “qui non corripit peccantem, peccare imperat.” 368 Unde alius dixit:

 

Criminis indulti secura audacia crescit.

 369

 

Vindictam ergo judex facere debet puniendo homines corporaliter et pecunialiter. De corporali vindicta dicit Paulus in Epistola ad Romanos: “Judex non sine causa gladium portat,”

 370 sed ad vindictam maleficiorum, ad laudem vero bonorum. Boni namque judices diligere potius quam timere debent; ait enim idem Paulus: “Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa.” 371 Mali vero debent judicem timere; unde idem ait: “Si malefeceris, time.” 372 Unde scriptum est:

 

Oderunt peccare boni virtutis amore.

Oderunt peccare mali formidine pœnæ.

 373

 

Judex ergo potest et debet cum severitate facinorosos necare, muletare, castigare, bonis spoliare, nec pati suum imperium in aliquo contempni, ut leges clamant. Et etiam Tullius dixit: “Neque est enim contra naturam eum spoliare, si possis, quem est honestum necare.”

 374 Et Cassiodorus dixit: “Imperium, si in parvo contempnitur, in omni parte violatur.” 375 Si ergo prædicta diligenter inspexeris, et etiam quæ plenius de vindicta notata sunt in libro De Forma Vitæ, in titulo: De vindicta facienda, 376 bene intellexeris, aperte poteris cognoscere, vindictam ad solum Deum vel ad judicem secularem, et non ad te vel ad alium singulariter pertinere. Itaque, si vindictam facere desideras, ad judicem jurisdictionem vel imperium habentem recurras, qui justitia mediante adversarios tuos debita cohercione punire non tardabit. Aut enim punientur corporaliter inimici tui, aut injuriam condempnati efficientur infames; et sic, post amissionem magnæ quantitatis suæ substantiæ, infamati ac depauperati cum dedecore ac vituperio vivent.

 

At Melibeus dixit: Talis vindicta mihi displicet; nam de infamia vel pecuniæ amissione parum curarent. Ego vero si emendam pro injuria mihi et filiæ meæ illata susciperem, sine dedecore ac vituperio de cetero vivere non valerem. Spreta itaque vindicta judiciali, fortunam volo temptare atque, vindictam per me faciendo, fortunæ adhærere; quia firtuna usque nunc me fovit et, dante Domino, ad vindictam me adjuvabit.

 




365 Cassiodorus, Variae, 1.4.5.



366 Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 55.



367 Publilius Syrus, Sententiae, 580.



368 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.41.4.



369 Lateinische Sprichwörter, 14.



370 Romans 13:4.



371 Romans 13:3.



372 Romans 13:4.



373 Horace, Epistulae ad Pisones, 1.16.52-53.



374 Cicero, De Officiis, 3.6.32.



375 Cassiodorus, Variae, 2.12.2.



376 Albertano, De Amore, 3.15.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL