Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De fortuna.
Prudentia respondit: Meo consilio fortunam non temptabis nec, vindictam per te faciendo, illi adhærebis; et hoc dico multis rationibus. Prima ratione, quia “male geritur, quidquid fortuna geritur fide,”
377 ut Seneca in Epistolis dixit. Secunda ratione, quia “fortuna vitrea est et, cum splendet, frangitur,” 378 ut idem ait. Tertia vero ratione, quia hoc faciendo naturam excederes atque omitteres, ut idem ait: Homines cum se fortunæ permittunt, naturam dediscunt. 379 Quarta vero ratione, quia “fortuna, sicut medicus imperitus, multos necat.” 380 Quinta ratione, quia fortuna non adjuvat, sed “occupat adhærentem sibi.” 381 Non igitur fortunæ inhæreas, nec aliquo modo in illa confidas; non enim stabilis est vel perpetua. Scriptum est namque: In hoc mundo instabili nihil potest esse stabile. 382 Et idem Seneca dixit: “Nec vita nec fortuna perpetua est hominibus.” 383 Cum ergo fortuna sit lubrica, et invita detineri non possit, 384 erras si credis, quod semper te fovebit, ideo quod hactenus te fovit: immo contrarium credere potes; nam si firtuna usque nunc te nimium fovit, te stultum fecit. Scriptum est namque: “Fortuna quem nimium fovet, stultum facit.” 385 Non ergo confidas in stultitia a fortuna tibi collata; raro enim aut nunquam consuevit prodesse stultitia. Esto itaque sapiens, et vince fortunam virtute; ait enim Seneca in Epistolis: “Sapiens vincit fortunam virtute.” 386 Nec credas, fortunam te posse juvare; nam, ut idem ait, “errant qui dicunt, fortunam nobis tribuere aliquid boni vel mali.” 387 Et hoc intelligas de illa, quam homines simplices fortunam appellant; ait enim Boetius in libro secundo De Consolatione: Nihil enim est fortuna, nisi secundum opinionem vulgi. 388 Quare Cato dixit:
Cum sis incautus, nec te ratione gubernes,
Noli fortunam, quæ non est, dicere cæcam.
Et exponitur ibi sic: Noli fortunam dicere cæcam, quæ non est, id est, quæ nihil est. Si autem crederes, Dominum esse fortunam, recte putares, illum mala posse auferre et bona cuncta tribuere valere. Si ergo vindicta prædicta judicialis tibi displicet, et vindactam omnino desideras, ad summum et verum judicem recurras, qui nullam injuriam relinquens inultam te optime vindicabit, ipsomet testante, qui dixit: “Mihi vindictam et ego retribuam.”
390 Et etiam Apostolus in Epistola ad Colossenses ait: “Qui enim injuriam facit, accipiet quod inique gessit.” 391 Et non solum te vindicabit, sed etiam omnem rancorem omnemque fluctuationem a corde tuo removebit atque evellet; ait enim Propheta: “Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet, et non dabit in æternum fluctuationem justo.” 392
Melibeus respondit: Si, tollerando injuriam, vindictam non fecero, inimicos meos et alios homines ad novam injuriam mihi faciendam invitabo. Scriptum est enim: “Veterem patiendo injuriam, invitas novam.”
393 Invitando itaque novam injuriam, tot mihi undique fient injuriæ, quod eas non potero pati. Scriptum est enim: “Patiendo multa venient, quæ nequeas pati.” 394 Talis ergo patientia pessima est, vindicta vero est optima.
At Prudentia respondit: Prædictæ duæ auctoritates locum habent in judicibus potius quam in aliis hominibus; nam si judices maleficia non vindicant, non solum novam injuriam invitant, sed etiam de novo peccare imperant et, si multa maleficia patiuntur fieri, venient quæ non poterunt pati; quia malefactores tot mala committent, quæ tollerari non poterunt: et ita ab officio expellentur. Tales itaque judices et potestates potius eligant, maleficia et malefactores investigare, sollicite insequi atque punire, quam patiantur ab eis contempni et deici atque cum suo vituperio a dignitate et officio removeri. Et etiam si crederes, prædictas auctoritates etiam in aliis hominibus locum habere, non tamen in hoc casu patientia esset detestabilis, ut dicis. Bene namque per superiora cognovisti, tuam voluntatem circa vindictam non esse consentaneam rationi nec tuæ possibilitati. Nam ratio prohibet, vindictam ex intervallo fieri; et quod ratione caret non potest esse diuturnum. Scriptum est enim: “Vis vincere totum mundum, te subice rationi.”
395 Quare puto quod, si quis contra rationem facit, merito et jure in omni negotio subcumbere debet. Possibilitas vero tua non est, computatione facta, æqualis adversariorum tuorum potentiæ sive possibilitati, ut supra notavimus, immo est valde minor, ita quod non potes vindictam facere sine periculo ac destructione tuæ personæ. Quare in hoc casu non puto, patientiam esse pessimam, ut dixisti, sed valde optimam. Scriptum est namque: