Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLI.

 

De contentionibus.

 

Contendere cum superiori furiosum est vel periculosum, cum pari dubium, cum minore verecundum.”

 396 Puto itaque utile contentiones fugere; et qui non potest potentioribus resistere, procuret sollicite, ut eisdem valeat placere. Et non solum contendere vel violenter resistere potentioribus est furiosum, sed etiam irasci cum potenti est periculosum; ait enim Seneca: “Potenti irasci periculum est quærere.” 397 Quare, si potentior aliquem læserit, tutius est illi læso potius pati, quam cum illo irasci; quod et Cato voluisse videtur, cum dixit:

 

Cede locum læsus fortunæ, cede potenti:

Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit.

 398

 

Si ergo potens te lædat vel tecum irascatur, non ad vindictam, sed ad, “patientiæ portum

 399 recurras.

 




396 cf. Seneca, De Ira, 2.34.1.



397 Publilius Syrus, Sententiae, 531.



398 Cato, Distichs, 4.39.



399 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.5.1 (Socrates).






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL