Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De patientia.
Est enim patientia æquanimis tollerantia illatorum; vel “patientia est virtus contumeliarum et omnis adversitatis impetus æquanimiter portans;”
400 vel “patientia est remedium injuriarum,” 401 ut in Moralium Dogmate continetur.
“Patientia itaque occultas habet divitias;”
402 “patiens enim et fortis se ipsum felicem facit,” 403 et “dolori eujusque remedium est patientia.” 404 Et certe a quibusdam dicitur, plus valere patientiam omnibus aliis virtutibus; unde versus:
Nulla valet tantum virtus, patientia quantum.
Et iterum:
… Virtus vidua est, quam non patientia firmat.
Maxima enim morum est semper patientia virtus.
Et Socrates dixit: “Patientia est portus miseriarum.”
408 Hoc denique scias, quod non bene doctus est, qui bene pati non potest; ait enim Salomon: “Doctrina viri per patientiam ejus cognoscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi;” 409 et iterum: “Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens, exaltabit stultitiam suam;” 410 et alibi: “Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas.” 411
Et nota quod, sicut patientia optima est, ita impatientia pessima est; nam, ut idem ait, “qui impatiens est, sustinebit dampnum; et cum rapuerit, aliud apponet.”
412 Per impatientiam namque immiscet se quis quandoque rei ad se non pertinenti, quod est culpa simul et stultitia; unde regula juris dicit: “Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti.” 413 Quare Salomon in Proverbiis dixit: “Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impatiens commiscetur alterius rixæ.” 414 Quare idem ait: “Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.” 415 Patientia namque perfectum opus habet, apostolo Jacobo hoc testante, qui ait: “Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei nostræ patientiam operatur. Patientia autem perfectum opus habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.” 416
At Melibeus dixit: Talem patientiam, quæ ad perfectionem pertineat, habere minime valeo; nam etsi periculum immineat, animus tamen meus semper vindictam facere satagit. Inimici namque mei cum magno excessu ac scelere prædicta hæc facientes omne periculum contempserunt. Si ergo, spreto periculo, cum aliquanto excessu vindictam fecero, non erit mirandum nec ad stultitiam reputandum, quia “nunquam periculum sine periculo vincitur;”
417 et etiam a legibus permittitur vim vi repellere et fraudem fraude excludere. 418
Prudentia respondit: “Ratio bene adhibita, quid optimum sit, cernit: neglecta vero multis implicatur erroribus.”
419 Si rationem itaque bene inspexeris, te male dixisse, aperte cognosces. Non enim periculum periculo in hoc casu poteris vincere, sed duplicare, si de prædictis volueris recordari. Nam, licet inimici tui talia facientes graviter peccaverunt, tu vindictam cum excessu faciendo non esses a peccato immunis; ait enim Cassiodorus: “Nihil discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare.” 420 Et licet hostes tui scelus commiserint, tu eodem modo scelus committeres, si non te defendendo, sed noviter aggrediendo, contra juris ordinem vindictam faceres: quod esse non debet; ait enim Seneca: “Nunquam scelus scelere vindicandum.” 421 Quod autem dixisti, leges concedere vim vi repellere et fraudem fraude excludere, 422 verum est, si in continenti defensio fiat cum moderamine inculpatæ tutela, et non ad vindictam. 423 Hic autem non vis facere ad defensionem sive tutelam in continenti, sed ad vindictam et ex intervallo. 424 Similiter non vis fraudem fraude excludere, sed de novo fraudem committere, quod est omnino contra juris rationem. Rationem ergo amplectaris, et ab ea nullo modo recedas.
Tunc Melibeus dixit: Licet adversarii mei potentiores me videantur ratione personarum, ego tamen potentior sum illis ratione rerum; quia respectu mei pauperes sunt; et, cum divitiæ atque “pecuniæ sint regimen omnium rerum,”
425 multitudinem hominum mediante pecunia de facili potero habere, ita quod etiam ratione personarum illos potero superare et ad necessitatem et paupertatem ac mendicitatem et mortem illos perducere.