Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLIII.

 

De paupertate et divitiis.

 

Prudentia vero respondit: Quia in divitiis nimis confidere videris ac paupertatem despicere, ideo de paupertate et divitiis aliqua dicamus, per quæ destructionem divitiarum fugias, et paupertatem, quæ necessitatem atque indigentiam inducat, omnino devites. Verum est, ut dixisti, pecuniam esse regimen omnium rerum; id est, ea mediante omnes res reguntur et gubernantur; et divitiæ et opes temporales, quantum in se, bonæ sunt, “quia omnis creatura Dei bona;”

 426 nam sicut corpus sine anima vivere non potest, ita sine temporali substantia et opibus non potest durare. Victus enim et vestitus corpori ita sunt necessarii, quod sine opibus temporalibus vita in hominis corde diutius non potest manere. Per temporales namque divitias faciunt homines magnas parentelas, magnosque honores acquirunt; unde Pamphilus dixit:

 

Dummodo sit dives eujusdam nata bubulei,

Eligit e mille, quem libet, ipsa virum.

 427

 

Et alibi etiam dicitur:

 

Glorificant gazæ privatos nobilitate,

Paupertasque domum premit altam nobilitate.

 428

 

Et etiam Horatius dixit:

 

Et genus et formam regina pecunia donat.

 429

 

Per temporales insuper opes atque divitias acquirit homo magnam potentiam, ita quod reges et principes ac fere quilibet homines eam sequantur et timeant. Et nota quod, sicut occasione opum temporalium atque divitiarum prædicta bona et infinita alia consequimur, ita amissis opibus atque divitiis paupertatem atque indigentiam et necessitatem incurrimus, atque omnia mala sustinere cogimur.

 




426 1 Timothy 4:4.



427 Panphilus, 53-54.



428 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 10.



429 Horace, Epistulae ad Pisones, 1.6.37.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL