Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLV.

 

De mendicitate.

 

“O miserabilis mendicantis conditio! Nam, si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate consumitur; sed ut mendicet, necessitate compellitur: indignatur, murmurat, imprecatur.”

 441 Quare Salomon in Proverbiis dixit: “Mendicitatem et divitias ne dederis mihi,” 442 Domine! Opes itaque temporales, pecunia atque divitiæ, per quas tot bona consequimur, totque mala fugamus, bonæ sunt, si a bono homine possideantur. Respectu autem malorum hominum possidentium illas, malæ dicuntur, quia “nihil est homini bonum sine se bono.” 443 Licet enim per se bonæ sint, malis tamen hominibus malæ dicuntur esse, quia illis causam malorum præstant; ait enim Seneca: “Divitiæ sunt causa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant.” 444 Unde quidam philosophus dixit: “Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori.” 445 Utaris ergo divitiis, et eis abstineas moderate atque scienter et secundum virtutem. Ait enim Tullius: “Virtus est rebus, quas acquirimus, uti moderate atque scienter.” 446 Et Ovidius dixit:

 

Est virtus placidis abstinuisse bonis.

 447

 

In acquirendis ergo opibus et divitiis conservandis et utendis tres comites tecum habeas, scilicet Deum et conscientiam et bonam famam, vel ad minus Deum et conscientiam, secundum quod de hijs plenius notatum invenies in libro de Amore et Dilectione Dei et Proximi et Aliarum Rerum et de Forma Vitæ, in titulo: De acquirendis et conservandis opibus,

 448 et in sequentibus quatuor titulis.

 

Hijs itaque notatis et diligenter inspectis circa divitias et paupertatem atque indigentiam et necessitatem atque fortunam, non consulo tibi, ut in divitiis nimis confidas, nec eas in guerra facienda consumas.

 




441 Innocent III, De Contemptu Mundi, 1.14.3-9.



442 Proverbs 30:8.



443 [Pseudo-] William of Conches, Moralium Dogma Philosophorum, II.16.



444 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 87.31.



445 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.12.1.



446 Cicero, De Officiis, 2.5.18.



447 Ovid, Heroïdes, 17.98.



448 Albertano, De Amore, 3.1.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL