Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Et etiam bellum, quod occasione guerræ fieri consueverit, multo fortius est vitandum multis rationibus. Prima ratione, quia bella Deo displicent; unde Propheta dixit: “Dissipa gentes, quæ bella volunt.”
Secunda ratione, quia bella non solum homines singulariter, sed etiam populum domare consueverunt, ut in prædicta auctoritate Salomonis: “Quinque sunt, quæ populum domant: licentia, luctus, fames, bellum”
Tertia ratione, quia bellum valde timendum est; scriptum est enim: “Beata civitas, quæ bellum in pace timet.”
455 Et non solum timendum est bellum, sed nec etiam nominandum; scriptum est enim: “Si pacem diligis, belli ne feceris mentionem.” 456
Quarta ratione vitandum est bellum, quia “varius et dubius est belli eventus,”
457 nec per multitudinem hominum nec alia ratione visibili potest esse certus; unde Judas Machabæus dixit: “Non in multitudine exercitus victoria fit belli, sed de cælo est virtus. Facile enim est Deo a multis paucos liberare, et super multos paucis victoriam dare.” 458 Et David dixit ad Philistæum, quem cum lapide fundæ interfecit: “Et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius est enim bellum.” 459
Quinta vero ratione vitandum est bellum, quia in eo maxime versatur periculum, quod a sapientibus multum est fugiendum; ait enim Tullius: “Sed fugiendum etiam illud et curandum, ne offeramus nos periculis sine causa, quo nihil potest esse stultius; quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda est medicorum, qui leviter ægrotantes leviter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autem tempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientis est.”
Sexta autem ratione bella vitanda sunt, quia in hijs mors ab omnibus merito expectatur; nam “incertum est, quo loco mors te expectet: tu autem eam omni loco expectare potes et debes,”
461 et maxime in bello. Infinitæ denique sunt rationes, quibus bella et guerra vitanda sunt, quæ non valerent de facili cogitari; nec eas ad præsens notari oportet.
Tunc Melibeus dixit: Licet multas justas rationes sapienter induxeris, quibus vindictam et guerram ac bellum abhorrere videris, non tamen adhuc mihi tribuisti consilium, quod in hoc negotio a te affectanter habere desidero.