Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLVIII.

 

De guerra vitanda per reconciliationem.

 

Prudentia respondit: Meum est consilium, ut per reconciliationem et concordiam vincas discordiam et guerram; scriptum est enim: “Ibi semper est victoria, ubi est concordia.”

 462 Et ita habebis gaudium; et prædicta mala fugiendo, tuæ res crescent et multiplicabuntur. Dixit namque Salomon in Proverbiis: “Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium.” 463 Et Seneca in Epistolis dixit: “Concordia parvæ res crescunt: discordia maximæ dilabuntur.” 464 Et Tullius dixit: “Mea quidem sententia paci, quæ nihil sit habitura insidiarum, semper est consulendum.” 465

 

At Melibeus dixit: Quomodo possum reconciliari meis inimicis? quia ipsi initium discordiæ fecerunt, nec reconciliationem quærunt.

 

Prudentia vero respondit: Si adversarii tui, te velle reconciliationem, crederent, cum magna devotione illam a te postularent. Audivi namque, quod de peccato atque stultitia sua valde dolent, et tuis mandatis in omnibus et per omnia cum juramento et juratoribus cupiunt obedire. Quare tutius credo, cum hoc honore de periculis et guerra exire, quam cum multis periculis destructionem corporis et animæ ac rerum formidare. Plus etiam dico tibi quia, etsi adversarii tui non inciperent petere reconciliationem, nihilominus deberes tu illius reconciliationis facere inceptionem; scriptum est enim: “Semper ab aliis dissensio incipiat, te autem reconciliatio.”

 466 Nam et Propheta jussit, reconciliationem et pacem non solum ab aliis expectari, sed etiam inquiri et persequi; ait enim: “Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam.” 467 Et Apostolus in pistola ad Romanos dixit: “Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram omnibus hominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.” 468 Et in Ysaia scriptum est: “Quam speciosi pedes evangelizantium pacem.” 469 Inquiras ergo pacem, et injuriæ obliviscaris; ait enim Seneca in Epistolis: “Injuriæ oblivisci debemus, beneficii vero meminisse;” 470 nam “injuriarum remedium est oblivio.” 471 Unde Jhesus Sirac dixit: “Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.” 472

 

At Melibeus dixit: Injuriæ oblivisci non valeo, sed vellem ut diceres mihi, si in aliquo casu licet alieni guerram facere vel pugnare.

 

Prudentia respondit: Omnes homines semper guerram facere et pugnare tenentur cum peccatis et vitiis; nam scriptum est: “Non coronabitur quis, nisi legitime certaverit;”

 473 nam propter talem pugnam merentur omnes pugnantes vitam æternam et perpetuæ victoriæ coronam. Sed cum omnibus hominibus pacem habere debes; unde scriptum est: “Cum hominibus pacem habeas, cum vitiis bellum.” 474

 

Melibeus dixit: Ego non loquor de pugna et bello contra vitia, sed de pugna et bello contra homines committentes maleficia.

 




462 Publilius Syrus, Sententiae, 327.



463 Proverbs 12:20.



464 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.46.



465 Cicero, De Officiis, 1.11.35.



466 Pseudo-Seneca, De Moribus, 49.



467 Psalms 33:15.



468 Romans 12:17-18.



469 Isaiah 52:7.



470 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 81.6.



471 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.28.



472 Ecclesiasticus 10:6.



473 2 Timothy 2:5.



474 Pseudo-Seneca, De Moribus, 34.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL