Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLIX.

 

Casus, quibus licite pugnare possumus.

 

Prudentia vero respondit: Octo sunt casus vel causæ, quibus licite pugnare possumus: pro fide conservanda et non violanda, pro justitia manutenenda, pro pace habenda, pro libertate conservanda, pro turpitudine vitanda, pro violentia repellenda, pro tutela sui corporis facienda et pro necessaria causa, de quibus singulariter dispiciamus.

 

Pro fide certe sunt bella suscipienda, et manu decertandum est. Nam sicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo omnes clauduntur virtutes, et cujus scuti adminiculo pugnare debemus, de qua dixit Apostolus in Epistola ad Ephesios circa finem: “Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere,”

 475 et de qua etiam dictum est:

 

Prima petit campum dubia sub sorte duelli

Pugnatura fides agresti turbida vultu:

 476

 

Ita pro fide bella suscipienda sunt, et manu etiam decertandum est. Et potius est mors tolleranda, quam fides catholica derelinquenda, sicut Judas Machabæus, Moises et David et Karolus et alii pugnatores fecerunt. Et etiam infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt.

 

Similiter pro justitia pugnare debemus et usque ad mortem certare; ait enim Jhesus Sirac: “Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.”

 477

 

Pro pace vero habenda suscipienda sunt bella, et manu etiam decertandum est. Dixit enim Tullius: “Suscipienda quidem sunt bella ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur.”

 478 Et iterum idem ait: “Bellum ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quæsita videatur.” 479

 

Pro libertate vero conservanda et servitute indebita repellenda decertandum est usque ad mortem; ait enim Tullius: “Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est.”

 480 Inde etiam Seneca dixit: “Occidi pulcrum est, si ignominiose servis.” 481 De servitute indebita ideo dixi, quia si debite et in veritate quis servus est, non debet curare; ait enim beatus Paulus in Epistola ad Corinthios: “Unusquisque in ea vocatione, in qua vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit tibi curæ.” 482 Et etiam beatus Petrus in Epistola sua prima dixit: “Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis.” 483

 

Pro turpitudine vero evitanda similiter decertandum est, et mors turpitudini anteponenda, ut supra dictum est in illa auctoritate: “Cum tempus

 484 et cetera.

 

Pro violentia vero repellenda pugnandum est ac manu decertandum; nam per leges et decretales dicitur: “Vim vi repellere omnes leges omniaque jura permittunt;”

 485 et intelligo vim, non solum quando homines vulnerantur, sed etiam quando quis, quod deberi sibi putat, non per judicem reposcit, 486 ut lex dicit.

 

Pro tutela sui corporis similiter pugnandum est ac manu decertandum; ait enim lex: “Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte videtur fecisse;”

 487 nam adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere. Et in tantum etiam defensio permittitur, ut etiam ante tempus violentiæ occurrere permittatur; melius est enim in tempore occurrere, quam post exitum vindicare, 488 ut leges clamant. Et in tantum etiam tibi defensio permittitur, ut, si aliter periculum vitare non poteras, et hominem occidisti, per leges et jura nullo modo puniaris; nam et “si arietes et boves inter se commisissent, et agressor mortuus fuerit, altero se defendente, sine compositione jacere debet,” 489 ut lex dicit. Resistere namque injuriæ ac violentiæ tibi taliter permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistere injuriæ, si fieri potest. 490 Unde Tullius dixit: “Tam est in culpa qui non resistit injuriæ, si commode potest, quam si parentes aut amicos aut patriam relinquat.” 491 Tutelam tamen tui corporis facere debes in continenti et cum moderamine inculpatæ tutelæ; 492 ut si telo quis te percutare vult, tu etiam ante percussionem illum telo percutere poteris ad tutelam tantum, et non ad vindictam.

 

Pro necessaria denique causa pugnandum est ac manu decertandum, puta quando bellum est indictum et denuntiatum; ait enim Tullius: “Intelligi potest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante et indictum.”

 493 Inde etiam Cato dixit: “Pugna pro patria.” 494

 

Et hæc, quæ dicta sunt de pugna et certamine manu faciendis, intelligas locum habere in quolibet homine non religioso. Religiosis autem perfectis, qui non noverunt movere arma, dictum est a Domino: “Mihi vindictam, et ego retribuam

 495 et: “Si quis percusserit tibi maxillam, porrige et aliam; et si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium.” 496 Tales namque religiosi non debent manu decertare, sed potius pati mortem, quam turpitudinem vel aliquod peccatum mortale facere.

 

Tunc Melibeus respondit: Bene a te audivi, quod pro pace habenda decertandum est manu atque pugnandum; quare volo cum prædictis meis adversariis pugnare; et ita potero eum illis postea pacem habere.

 

At Prudentia quasi irato animo ac vultu mutato dixit:

 

Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit.

Pugnat in adversas ire natator aquas.

 497

 

Tu pro stulto vere potes reputari, qui, cum pacem cum sacramento et sacramentalibus ad tuum præceptum possis habere, cum periculo et guerra et bello illam desideras ad finem perducere. Nam, qui bene et bonum videt, et male et malum capit, aut fingit se sapientem aut stulte facit.

 

Tunc Melibeus dixit: Nolo, ut irato animo contra me aliquid dicas; sed si quid stultum vel ineptum dixero vel decero, ad tuam voluntatem me corripias; non enim habebo pro malo, quidquid mihi dixeris quieto animo. Scripsit enim Salomon: “Qui corripit hominem, magis gratiam apud eum inveniet, quam qui per linguæ blandimenta decipit.”

 498

 

At Prudentia respondit: Non irascor contra te sine causa, sed potius pro tua salute; nam, ut idem Salomon dixit: “Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.”

 499 Consulo itaque tibi, ut te corrigas atque, me temptare verba pacis, permittas, et si id, quod dixi, bono animo facere volunt adversarii, illos ad tua præcepta suscipias.

 

Tunc Melibeus dixit: Ex quo tibi hoc placet, ac inde mihi consulis, quod tibi placet, facere non postponas.

 

Tunc Prudentia, dilatione modica postulata, de voluntate viri, in ejus tamen absentia, secreto illos adversarios suos ad se fecit vocari, in quorum præsentia bona pacis et mala guerræ ac belli prædicto modo narrans, illos cœpit hortari, ut de injuria sibi et domino Melibeo ac filiæ ejus facta dolerent, ejusque domini præceptis cum juramento ac juratoribus ac pœna stare nullatenus differrent. Illi autem hæc audientes gavisi fuerunt gaudio magno; valdeque dulcedine verborum moti ac dolore cordis intrinsecus tacti cum fletu responderunt dicentes: Domina sapientissima, “tu prævenisti nos in benedictionibus dulcedinis.”

 500 Quod enim dixisti, nos prius dicere debebamus; initium namque discordiæ a nostra processit stultitia; quare initium reconciliationis a nobis incipere debebat. Verum, quia nesciebamus, prædicta tibi ac domino tuo placere, hæc vobis dicere nullatenus audebamus. Volentes igitur tuis consiliis acquiescere atque præceptis domini Melibei in omnibus et per omnia, sicut dixisti, libentissime obedire tuam benignitatem flexis genibus exoramus, ut quod verbis dixisti bonis sanctisque operibus inter nos et dominum Melibeum debeas adimplere. Timemus tamen, ne, propter nostrum excessum ac peccati nostri improbitatem, dominus Melibeus iratus ad præceptum contra nos properaret iniquum; quare tuum consilium super hijs devotissime postulamus.

 

Prudentia respondit: Licet durum sit et omni rationi contrarium, quod quis in adversario vel inimico suo confidat, vel se in ejus potestate et arbritrio committat, ut supra in hoc libro, in titulo De vitando illorum consilio, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt, reperitur: tamen quia dominus Melibeus de prædictis mecum tractabit, nec meo consilio ad iniquum præceptum recurrere valebit, ideo consulo vobis, ut de illo non diffidatis. Cognosco namque benignitatem et largitatem prædicti domini mei; non enim est iniquus nec pecuniæ cupidus, semper honorem affectans, iniquitatem atque pecuniam omnino contempnit. Alioquin nulli aliquo modo consulerem, ut sine causæ cognitione ac præcedenti tractatu arbitrium daret inimico suo vel super se potestatem. Ait enim Salomon: “Audite populi et omnes gentes et rectores ecclesiæ: filio et mulieri, fratri et amico ne dederis potestatem super te in vita tua.”

 501 Si enim prohibuit, dari potestatem super se filio fratri et amico, multo fortius prohibuit cuilibet, ne alicui inimico super se potestatem concedat. Prædictis auditis, illi tres adversarii unanimiter responderunt dicentes: Confisi de tua benignitate ac solita clementia, tuam et domini Melibei voluntatem, dante Domino, adimplebimus. Quandocunque igitur tibi placuerit, mittas pro nobis et omnibus vestris præceptis obedire erimus parati.

 

Prudentia vero accedens ad virum eique narrans quæcunque cum illis tractaverat, petiit ab eo, an prædicta illi placerent.

 

Qui, cum audivisset illorum devotionem atque circa illorum excessum pœnitentiam et cordis contritionem atque peccati confessionem, respondit dicens: Venia digni sunt, qui de peccato excusationem non faciunt, sed cum lacrimis et confessione ac cordis compunctione indulgentiam implorare non cessant; ait enim Seneca: “Ubi est confessio, ibi est remissio;”

 502 innocentiæ enim proxima est confessio. Et iterum: “Proximum ad innocentiam locum tenet verecundia peccati et confessio;” 503 nam “peccatum extenuat, qui celeriter corrigit.” 504 Hinc est, quod consilium per te mihi datum valde mihi est placidum, si hoc facere poterimus de amicorum voluntate atque consensu.

 

At Prudentia sereno vultu et hilari facie dixit: Recte respondisti, nam sicut cum amicorum nostrorum consilio atque auxilio vindictam facere proposueras, ita in concordia et reconciliatione corum consilium petere non postponas. “Nihil enim tam naturale est, quam aliquid dissolvi eo genere, quo colligatum est,”

 505 ut lex dicit.

 

Hijs itaque tractatis, in continenti convocaverunt amicos fideles, agnatos quoque atque cognatos probatos ac fideles inventos; eisque fere omnia, quæ supra scripta sunt, per ordinem narrantes, consilium, quod super prædictis facerent, diligenter postulaverunt. Amici vero hæc audientes, post multam indagationem et prædictarum rerum diligentem examinationem, consilium de reconciliatione, concordia et pace facienda laudaverunt et unanimiter approbaverunt.

 

Prudentia hijs auditis et diligenter cognitis ait: Semper audivi dici: quod bene potes facere, noli differre, ideoque consulo, ut statim fiat, quod post multas moras fieri deberet. Et sic de consensu omnium missi fuerunt nuntii sapientes pro adversariis prædictis, qui illis dixerunt: ut, si placet illis, ad præfatam congregationem, causa compositionis atque concordiæ, nulla dilatione adhibita, cum juratoribus idoneis venire non postponant. Qui benigne respondentes et gratias nuntiis agentes, rogaverunt eos, ut domino Melibeo ejusque congregationi referrent, se statim venturos, et eorum præceptis se fore in omnibus et per omnia obedire paratos.

 

Cum autem venire vellent, unus eorum dixit: Faciamus et nos congregationem magnam, ut cum honore ad illos accedamus. Alius vero dixit: Hoc faciendo, mora factum nostrum cito impediret, nam

 

Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tellus

Tam longæ causas suspicor esse moræ;

 506

 

quare consulo, ut sine mora hoc faciamus, quod aliis placuit. Et ita statim cum juratoribus et paucis aliis devote ad curiam domini Melibei accesserunt.

 

Tunc Melibeus surgens inter cetera dixit: Verum est, quod vos sine causa justa injuriam magnam mihi et dominæ meæ ac filiæ fecistis intrando violenter domum meam et talia faciendo, de quibus merito deberetis pati mortem; unde volo a vobis audire, si vobis placet de prædictis vindictam meæ ac dominæ meæ Prudentiæ committere voluntati.

 

Illi vero respondentes dixerunt: Domine, nos sumus indigni venire ad curiam tanti et talis domini; nam talia scelera commisimus de quibus morte digni essemus; verumtamen confisi, non de nostra scientia vel potentia, sed potius de vestra solita clementia et benignitate huc venimus, et ecce parati sumus vestris parere mandatis et cum juramento ac juratoribus in omnibus et per omnia, flexis genibus fusisque lacrimis, obedire tam in personis quam in rebus. Et ita prostrati ad pedes Melibei et dominæ Prudentiæ cadentes, cum summa devotione ab eis indulgentiam postulaverunt. Quos ipse Melibeus per manus sublevans benigne ad sua mandata prædicto modo recepit hoc pacto, ut semel et sæpius posset contra illos præcipere, laudare ac pronuntiare. Quibus etiam præcepit, ut hinc ad octavam ante suam præsentiam illic se repræsentarent audituri suam voluntatem atque præcepta; nam volebat cum medicis de convalescentia filiæ suæ tractare, atque de præceptis illis faciendis cum magna deliberatione et diligenti provisione cogitare. Hijs taliter ordinatis, omnes hinc inde cum lætitia et gaudio recesserunt.

 

Post modum Melibeus, vocatis ad se medicis, de filiæ suæ convalescentia diligenter quæsivit. Cui dixerunt medici: Ecce filia tua quasi liberata est, nec de illius convalescntia te nullatenus dubitare oportet. Quos Melibeus copiose remuneravit, eosque rogavit, ut de filiæ suæ sanitate studiosissime procurarent.

 

Quibus ita peractis, Prudentia, summo mane in remoto et secreto loco simul cum Melibeo existens, dixit ei: Domine, vellem a te audire cujusmodi præcepta placeat tibi nostris adversariis facere.

 

Qui dixit: Volo illos bonis omnibus spoliare illisque præcipere, ut ad partes ultramarinas se transferant, ulterius huc non reversuri.

 

At illa dixit: Iniquum esset hoc præceptum, nec esset rationi consentaneum. Quare, si hoc præceptum faceres, nunquam cum honore vivere valeres; nam, cum ultra modum dives existas, eorum pecunia nullatenus indiges, et de cupiditate merito posses reprehendi, quæ consuevitradix omnium malorum

 507 nuncupari.

 




475 Ephesians 6:16.



476 Prudentius, Psychomachia, 21-22.



477 Ecclesiasticus 4:33.



478 Cicero, De Officiis, 1.11.35.



479 Cicero, De Officiis, 1.23.80.



480 Cicero, De Officiis, 1.23.81.



481 Publilius Syrus, Sententiae, 489.



482 1 Corinthians 7:20-21.



483 1 Peter 2:18.



484 Cicero, De Officiis, 1.23.81.



485 Digest, 9.2.45.4; Gregory IX, Decretals, 5.12.18.



486 Digest, 4.2.13.



487 Digest, 1.1.3.



488 Codex, 3.27.1.



489 Digest, 9.1.11.



490 Albertano, De Amore, 3.11.



491 Cicero, De Officiis, 1.7.23.



492 Codex, 8.4.1.



493 Cicero, De Officiis, 1.11.36.



494 Cato, Monostichs, 30.



495 Romans 12:19.



496 Matthew 5:39-40.



497 Ovid, Remedia Amoris, 121-122.



498 Proverbs 28:23.



499 Ecclesiastes 7:4.



500 Psalms 20:4.



501 Ecclesiasticus 33:19-20.



502 Pseudo-Seneca, De Moribus, 94.



503 Pseudo-Seneca, Proverbia, 52.



504 Publilius Syrus, Sententiae, 537.



505 Digest, 50.17.35.



506 Ovid, Heroïdes, 1.73-1.74.



507 1 Timothy 6:10.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL