Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput L.

 

De bona fama.

 

Nam melius esset tibi tantum de tuo amittere, quam sua turpiter recipere. Scriptum est enim: “Mallem perdidisse quam turpiter accepisse.”

 508 Unde dici consuevit:

 

Gazas congestas mentis præcellit honestas.

 509

 

Honestas namque et bona fama nullis thesauris vel pecuniis sunt deturpandæ. Quare Jhesus Sirac dixit: “Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit quam mille thesauri magni et pretiosi.”

 510 Nam ut idem ait: “Lux oculorum lætificat animam, et fama bona impinguat ossa.” 511 Lucrum ergo illud tanquam dampnum omnino spernas; scriptum est enim: “Lucrum cum mala fama dampnum est appellandum.” 512 Quare Cassiodorus dixit: “Affectans famæ commoda pecuniæ negligit augmenta.” 513 Est enim ingenui animi signum famæ diligere commodum; per bonam enim famam bonus homo cognoscitur; nam ut idem ait: “Habunde cognoscitur quisquis fama teste laudatur.” 514 Quare Salomon ait: “Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ;” 515 et iterum idem ait: “Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa.” 516 Et Seneca dixit: “Bona opinio homini tutior est pecunia;” 517 quia, ut idem ait, “bona fama in tenebris bonum splendorem facit.” 518 Spreta itaque dicta pecunia, dictum Apostoli omni modo serva, qui in Epistola ad Timotheum dixit: “Quæcunque bonæ famæ sunt, hæc cogitate;” 519 nam, ut quidam philosophus dixit, “iacet omnis virtus, nisi fama late pateat.” 520 Quam famam omnino amitteres, si talia præcepta facere studeres. Cum ergo scriptum sit: “Laus” vel fama “nisi nova oritur, vetu amittitur,” 521 studere debes illam non amittere, sed renovare. Quod autem dixisti, te velle illis præcipere, ut ad partes ultramarinas se transferant, ulterius non reversuri, iniquissimum mihi videtur; nam quod honoris caua tibi fecerunt dando super se tibi potestatem atque dominium, vis convertere ad dedecus et obprobrium sempiternum. Non enim debes abuti potestate ab illis super se tibi concessa, cum de jureprivilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate.” 522 Plus etiam dico quia, etsi de jure id facere posses, quod non concedo, de facto id adimplere minime valeres; quia, si forte præcepta tua iniqua adimplere nollent, ad eandem guerram cum dampno et vituperio tuo redire oporteret. Ut ergo melius tibi pareatur, remissius imperare oportet; scriptum est enim: “Remissius imperanti melius paretur.” 523

 

Melibeus respondit: Non videntur mihi talia præcepta fore iniqua; nam talia scelera commiserunt, pro quibus pœnam corporalem sustinendo mori de jure deberent. Minus ergo punientur, si loco pœnæ corporalis talia patiantur; nam secundum jura quælibet pœna corporalis durior est qualibet pecuniaria, ut leges clamant. Præterea cum Jhesus Sirac dicat: “Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, injurias et contumelias:”

 524 non erit absonum, si pro injustitia, injuria et contumeliis contra nos illatis de loco ad locum, amissa sua substantia, transferantur.

 

Prudentia respondit: Jhesus Sirac loquitur de judicio divino, leges vero loquuntur de juris rigore; sed hic non debet tractari de judicio divino nec de juris rigore, sed potius de pacis et concordiæ benignitate. Quare consulo tibi, ut non taliter eos lædas, sed ab hoc malo præcepto desistas; dixit enim Constantinus imperator: Nam qui conatur perpetrare quod malum est, captivare utique studet bonitatem; cum ergo fuerit hoc certamine superatus, victoriam obtinet victus.

 525 In hoc itaque negotio te taliter regas, ut in hac victoria per eos tibi concessa te vincas; et sic bis vincere poteris. Ait enim Seneca: “Bis vincit qui se in victoria vincit;” 526is enim vinit assidue, qui novit omnia temperare.” 527 Tempera itaque tuum animum placabilitate atque clementia; nam Tullius dixit: “Nihil est laudabilius, nihil magno et præclaro viro dignius placabilitate atque clementia.” 528

 




508 Publilius Syrus, Sententiae, 527.



509 Walther, Proverbia, 10262; Epistola ad Raynaldum, 189.



510 Ecclesiasticus 41:15.



511 Proverbs 15:30.



512 Publilius Syrus, Sententiae, 158.



513 Cassiodorus, Variae, 3.12.3.



514 Cassiodorus, Variae, 9.22.2.



515 Proverbs 22:1.



516 Ecclesiastes 7:2.



517 Publilius Syrus, Sententiae, 75.



518 Publilius Syrus, Sententiae, 83.



519 Philippians 4:8.



520 Publilius Syrus, Sententiae, 304.



521 Publilius Syrus, Sententiae, 333.



522 Gregory IX, Decretals, 3.31.18.



523 Seneca, De Clementia, 1.24.1.



524 Ecclesiasticus 10:8.



525 Constantine.



526 Publilius Syrus, Sententiae, 77.



527 Cassiodorus, Variae, 2.41.2.



528 Cicero, De Officiis, 1.25.88.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL