Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De clementia et pietate et misericordia.
Et alius dixit: “Perpetuo enim vincit, qui utitur clementia.”
529 Plus etiam dico tibi, quia pietas et clementia non solum parvos vel mediocres ornant et sublimant, sed etiam magnos reges et principes decorant, eorumque imperium custodiunt et conservant. Quare beatus Paulus in Epistola prima ad Timotheum, dixit: “Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.” 530 Et Cassiodorus dixit: “Pietas siquidem principum totum custodit imperium.” 531 Et Salomon in Proverbiis dixit: “Misericordia et veritas custodiunt regem; et roboratur clementia tronus ejus.” 532 Et Constantinus imperator dixit: Omnium etenim se esse verum dominum comprobat, qui verum se servum pietatis demonstrat. 533 Vere enim omnium adversantium poterimus esse victores, si a sola pietate vincamur. Et Seneca, De Clementia Imperatoris, dixit: “Nullum clementia magis decet quam regem;” 534 et iterum: “Iracundisimæ et parvi corporis sunt apes, rex tamen earum sine aculeo est.” 535 Exerceas ergo circa hanc vindictam placabilitatem, clementiam et pietatem: alioquin, si vindictam cum iniquitate, prædictis omissis, exerceres, post famam malam de tali victoria multum doleres, tibique accideret quod Seneca dixit: “Male vincit, quem pœnitet victoriæ;” 536 melius est enim ignoscere, quam post victoriam pœnitere. Quare consulo tibi, ut sensum Senecæ sequaris, qui dixit: “Si forte inimicum tuum in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse. Scito enim honestum et magnum vindictæ genus, ignoscere.” 537 Misericordiam itaque in hoc tuo judicio exerceas, ut Deus in suo ultimo judicio tui misereatur ac tibi pareat: alioquin Deus sine misericordia te puniret. Ait enim beatus Jacobus in Epistola sua: “Judicium enim sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam.” 538
Hijs auditis et diligenter cognitis, Melibeus dixit: “Unguente et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.”
539 Hinc est quod, propter dulcia et suavia tua consilia mutato meo proposito, tuam volo sequi benignitatem, et in hoc negotio in omnibus et per omnia tuam facere voluntatem.
Adveniente itaque termino constituto, prædicti adversarii cum juratoribus suis ad curiam domini Melibei accedentes, flexisque genibus suis fusisque lacrimis ad pedes dicti domini ac dominæ Prudentiæ prostrati dixerunt: Ecce venimus huc parati in omnibus et per omnia vestris obedire præceptis. Verumtamen, licet indigni, vestram exoramus dominationem, quatenus, erga nos non exercentes vindictam, sed potius placabilitatem, clementiam et pietatem, nobis subditis vestris donare dignemini indulgentiam. Eritis namque inde potentiores; scriptum est enim: “Multa ignoscendo potens fit potentior.”
Tunc Melibeus de voluntate et consensu dominæ Prudentiæ dixit: Licet magna superbia in vobis contra nos præcesserit, major tamen humilitas est secuta, quæ, etsi minor esset, tamen omnibus malis præponderare debet, cum plus debeat prodesse bonum quam nocere malum. Præterea, dulcia verba vestra mollesque responsiones nostram mitigaverunt iram et indignationem, secundum verbum Salamonis dicentis: “Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos;”
541 et iterum: “Mollis responsio frangit iram: sermo quoque durus suscitat furorem;” 542 et etiam secundum auctoritatem illam: “Principium amicitiæ est bene loqui; male dicere vero est exordium inimicitiarum.” 543 Insuper etiam vestra devotio cordisque contritio et pœnitentia atque peccati confessio nos induxerunt ad placabilitatem, clementiam et pietatem. Respicientes igitur ad vicinitatem, quia – ut ait Salomon – “melior est vicinus juxta quam frater procul,” 544 et ad dictum Catonis dicentis:
Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit,
sperantes etiam, quod dicitis ore, vos impleturos opere: Dei amore nostroque honore vobis vestræque parti pro nobis et pro nostra parte omnem injuriam, iram et indignationem omnemque rancorem remittentes, vos in nostram suscipimus gratiam et bonam voluntatem. Et ita, sublevando illos per manus, recepti sunt in osculum pacis. Quibus Melibeus, sequens Domini vestigia, dixit: “Ite in pace, et amplius nolite peccare.”
Et ita utraque pars cum gaudio et lætitia recesserunt.
Explicit Liber consolationis et consilii, quem Albertanus, causidicus Brixiensis, de ora Sanctæ Agathæ, compilavit atque composuit sub anno domini MoCCoXLoVIo, in mensibus aprilis et maii.