Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II.

 

De consolatione.

 

Cum autem vir a fletu aliquantulum cessasset animumque ægrum implevisset, cœpit illum Prudentia monere dicens:

 

Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?

Acquirit gemitus præmia nulla tuus,

Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum;

Terge tuas lacrimas; prospice quid facias.

2

 

Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem,

Cum dolor ad dominum præmia nulla ferat.

 3

 

Filia tua, dante Domino, bene liberabitur; nam etsi mortua fuerit, non tamen te propter illam destruere debes. Ait enim Seneca: “Non affligitur sapiens liberorum vel amicorum amissione: eodem animo enim fert illorum mortem quo suam expectat.”

 4Malo enim, ut relinquas dolorem quam ab illo relinquaris: et quam primum id facere desiste, quod, etiam si voles, diu facere non poteris.” 5

 

Melibeus respondit: Quis posset in tanto dolore fletum et lacrimas cohibere, nam et Dominus noster, Jhesus Christus, de Lazaro amico suo “infremuit spiritu et lacrimatus est.”

 6

 

At Prudentia dixit: Temperatus fletus a tristi vel inter tristes non est prohibitus, immo concessus secundum beatum Paulum, qui dixit in Epistola ad Romanos: “Gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus.”

 7 Et etiam Tullius dixit: “Proprium est animi bene constituti, et lætari bonis rebus et dolere contrariis;” 8 plorare autem ac multas lacrimas fundere, prohibitum est. Modus vero a Seneca inventus est servandus, qui dixit: “Nec sicci sint oculi tui, amisso amico, nec fluant: lacrimandum est, et non plorandum.” 9 Ante vero quam amicum amittas, repara ipsum, si commode potes, nam ut idem ait: “Sanctius est amicum reparare quam flere.” 10 Ad hoc ergo ut prudenter vivas, tristitiam hujus seculi ab animo tuo omnino repellas, ait enim Jhesus Sirac: “Multos enim occidit tristitia, nec est utilitas in illa.” 11 Et alibi idem dixit: “Animus gaudens floridam vitam facit, spiritus vero tristis exsiccat ossa.” 12 Et Salomon dixit: “Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia nocet hominis cordi;” 13 et iterum: “Non contristabit justum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo.” 14 Et Seneca in Epistolis dixit: “Nihil est stultius quam famam captare tristitiæ et lacrimas approbare;” 15nihil enim sapienti viro accidere potest, quod eum contristet: stat rectus sub quolibet pondere,” 16 sicut accidit in beato Job, qui cum omnes filios suos omnemque substantiam suam amisisset, insuper et multas in corpore suo tribulationes sustineret, semper stetit rectus ac semper Domino gratias agens dicebat: “Dominus dedit, Dominus abstulit; quod Domino placuit factum est; sit nomen Domini benedictum17 “ex hoc nunc et usque in seculum.” 18 Non ergo debemus nimis dolere de filiis vel aliis rebus amissis, ex quo id quod accidit mutari non potest; sed potius debemus gaudere de habitis, quam dolere de amissis, unde quidam volens patrem de morte filii consolari sic ait: Noli flere quod bonum filium amisisti, sed potius quod talem habuisti, gaude. Et alibi idem Seneca ait: “Nulla res citius ad odium venit quam dolor; recens dolor libenter ad se consolationem inducit, inveteratus vero deridetur, nec immerito: aut enim simulatus est aut stultus.” 19 Et certe tristitiam hujus seculi a te ideo repellere debes, quia verum est, quod beatus Paulus in Epistola secunda ad Corinthios circa medium dixit: “Seculi autem tristitia mortem operatur. Quæ enim secundum Deum est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur;” 20 et ideo eam a te nullo modo repellas, sed potius die noctuque studeas habere, quia postea “convertetur in gaudium,” 21 ut Dominus in Evangelio dixit. Unde Salomon ait: “Cor sapientium est ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia.” 22 Et iterum: “Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii.” 23

 

Melibeus respondit: Omnia quæcunque dixisti vera sunt atque utilia; verumtamen animus turbatus me tantum impellit quod, quid facere debeam, ignoro.

 

At illa dixit: Convoca probatos ac fideles amicos, agnatos quoque et cognatos, et ab eis super prædictis diligenter consilium postula, et secundum illorum consilium te regas. Dixit enim Salomon: Omnia cum consilio fac, et non te pœnitebit.

 24

 

Melibeus vero convocavit multitudinem hominum copiosam, inter quos fuerunt medici de cyrurgia et physici, senes quoque et juvenes, vicini vero multi, qui magis illum reverebantur timore, quam diligerent amore, et etiam quidam, qui de inimicis facti fuerant amici et qui in ejus gratiam redierant. Multi etiam convenerunt illuc assentatores sive adulatores et etiam causidici sapientes. Quibus convocatis ille per ordinem narrans omnia, quæcunque illi acciderant, et ab ipsis consilium postulans, magnam voluntatem de vindicta in continenti facienda demonstravit.

 

Tunc surrexit unus de medicis cyrurgiæ de consensu aliorum de arte sua et inter cetera dixit: Officium est medicorum atque ad illos semper spectat, omnibus prodesse ac nulli nocere. Plerumque enim accidit, ut, vulneribus in rixa utrinque factis, medici de arte sua utrique parti consulant ac utrisque sollicite medelam adhibeant. Et ideo non expedit eis de guerra vel vindicta consulere, nec inter aliquos partem capere, quare de vindicta facienda minime tibi consulimus. Filiam vero tuam, inspectis diligenter illius vulneribus, sollicite ac provide, die noctuque procurabimus, et, dante Domino, licet gravissime sit vulnerata, ad bonam plenamque sanitatem perducemus.

 

Post illum vero unus de medicis physicæ de consilio et voluntate aliorum consuluit quasi similia. Et post multa verba suum auxilium atque consilium circa medicinæ artem pro filia sua illi, pro se et aliis, repromisit. Circa vero guerram atque vindictam sic ait: Dicimus quia, sicut per physicam contraria contrariis curantur, ita et in guerra atque vindicta et in aliis rebus contraria contrariis curari consueverunt.

 

Vicini vero et inimici quondam, qui modo in gratiam redierant, adulatores quoque sive assentatores, omnes quasi lacrimantes et dolorem in facie de eo quod acciderat ostendentes, de vindicta in continenti facienda et guerra viriliter peragenda consuluerunt, multum commendantes dominum Melibeum ejusque potentiam atque divitias, numerando etiam multitudinem agnatorum ejus et cognatorum, affinium quoque et amicorum, adversarorium insuper ejus potentiam vilipendendo corumque divitias verbis annihilando.

 

Deinde unus de sapientibus causidicus de voluntate aliorum surrexit, et inter cetera dixit: Negotium istud arduum est, ratione injuriæ et maleficii noviter commissi, et quia multa graviora in futurum hac occasione possent contingere. Arduum etiam est ratione vicinitatis et divitiarum ac potentiæ utriusque partis et etiam multis aliis rationibus, quæ de facili non possent excogitari, nec conveniens esset hic numerari. Quare, cum sollicite sit procedendum, consilimus tibi, quatenus personam tuam ita custodias, quod neque dolus neque astutiæ desint tibi ad cavendum. Insuper etiam domum tuam diligenter munias. De facto autem vindictæ atque guerræ faciendæ dubium maximum videmus, quare, quid melius sit, adhuc judicare non possumus, unde spatium deliberandi causa postulamus; non enim subito vel celeriter est judicandum, “omnia enim subita probantur incauta,”

 25 et “in judicando criminosa est celeritas,” 26 et “ad pœnitendum properat qui cito judicat,” 27 quare dicit consuevit: “Optimum judicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat;” 28 nam licet mora omnis odio sit, non tamen in judicando mora competens est reprobanda; scriptum est enim: “Mora omnis odio est, sed facit sapientem,” 29 quare, si super prædictis deliberare volumus, non est mirandum. “Deliberare enim utilia mora est tutissima;” 30 dici enim vulgo consuevit: Melior est judex lentus, quam ad judicandum properans, nam et ipse Deus, cum super muliere in adulterio deprehensa judicare vellet, scribendo in terra bis deliberavit. 31 Nos autem post deliberationem, dante Domino, super prædictis tibi utiliter consulemus.

 

Juvenes vero confisi de fortitudine ac viribus suis et etiam de multitudine illorum, qui videbantur amici, post multas laudes domini Melibei ac divitiarum et parentelæ illius et potentiæ, consuluerunt vindictam in continenti faciendam et guerram potenti manu pertractandam, adversariorum potentiam et divitias pro nihilo reputantes, reprehendendo etiam sapientes de inducia et deliberatione postulata, allegando etiam quod, sicut ferrum igne calefactum et candidatum semper melius quam frigidum laboratur, ita et injuria recens in continenti semper melius quam ex intervallo vindicatur. Tunc vero quasi omnes cum magno strepitu clamaverunt: Sic, sic, fiat, fiat.

 

Tunc denique unus de senioribus indicens manu silentium de consensu et voluntate aliorum senium dixit: Multi clamant sic, sic, qui vim verborum nesciunt et quod dicunt penitus ignorant. Vindicta certe et guerra, quæ oritur ex ea, tam largum habent introitum, ut initium ejus cuilibet pateat, finis vero illius cum magna difficultate et vix aut nunquam reperitur. Multi in principio guerræ nondum nati sunt, qui ante finem illius cum multo labore ac multis ærumpnis aut senescunt aut miserabiliter propter guerram vitam finiunt. Quare non est subito nec festinanter procedendum; sed cum diligenti provisione et præparatione ac deliberatione maxima sollicitaque cura omnia sunt peragenda. Cumque vellet dictum suum rationibus comprobare, fere omnes contra illum insultare cœperunt dictumque suum frequenter interrumpere dicentes, ut verba sua cum festinatione finiret, dictumque fuit illi: “Ubi non est auditus, non effundas sermonem, et importune nolli extolli in sapientia tua,”

 32 importuna est enim narratio tua, quia tibi non præbetur auditus, et est quasi musica in luctu; ait enim Jhesus Sirac: “Musica in luctu importuna narratio.” 33 Cum autem senior vidisset, sibi denegari audientiam, et cognosceret, quia invito auditori nemo bene refert, dixit illis: “Inconsulta temeritas nescit expectare consilium,” 34 et iterum: “Consilium quippe mutare detractat improvidus;” 35 nunc certe cognosco verum, quod dici consuevit: “Semper consilium tunc deest, quando maxime opus est,” 36 et ita quasi confusus senior resedit.

 

Sed et multi ad aures Melibei aliter consulebant secreto, quam palam dicere vellent, immo palam aliud monstrabant.

 

Tunc vero exsurgens Melibeus, facta inter eos more solito partita, cognovit, viginti partes illorum esse de partita vindictæ in continenti faciendæ atque guerræ viriliter pertractandæ, unde consilium illorum laudavit, insuper et firmavit.

 

Cumque Melibeus ad vindictam properaret, domina Prudentia, uxor ejus occurrens ei, prius cognitis, quæ ordinata fuerant atque per consilium jam dictum stabilita, dixit illi:

 

Ne properes oro, spatium pro munere posco.

 37

 

Nam Petrus Alfunsus dixit: “Ne properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutius expectabit te amicus, et diutius timebit te inimicus.”

 38 Igiturdesine ab ira et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris.” 39 Domine mi, nonne vis etiam meum consilium habere.

 




2 Panphilus, 463-466.



3 Panphilus, 769-770.



4 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 74.30.



5 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 63.12.



6 John 11:33, 35.



7 Romans 12:15.



8 Cicero, De Amicitia, 13.47.



9 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 63.1.



10 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 63.11.



11 Ecclesiasticus 30:25.



12 Proverbs 17:22.



13 Proverbs 25:20.



14 Proverbs 12:21.



15 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 99.18.



16 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 71.26.



17 Job 1:21.



18 Psalms 112:2.



19 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 63.13.



20 2 Corinthians 7:10.



21 John 16:20.



22 Ecclesiastes 7:5.



23 Ecclesiastes 7:3.



24 Ecclesiasticus 32:24.



25 Cassiodorus, Variae, 1.17.1.



26 Publilius Syrus, Sententiae, 293.



27 Publilius Syrus, Sententiae, 32.



28



29 Publilius Syrus, Sententiae, 352.



30 Publilius Syrus, Sententiae, 151.



31 John 8:3 ff.



32 Ecclesiasticus 32:6.



33 Ecclesiasticus 22:6.



34 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.28.



35 Cassiodorus, Variae, 10.4.3.



36 Publilius Syrus, Sententiae, 653.



37 Ovid, Remedia Amoris, 277.



38 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 34.



39 Psalms 36:8.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL