Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III.

 

De improperio mulierum.

 

Qui respondens ait: Tuo consilio uti minime proposui multis rationibus. Primo, quia pro stulto ab omnibus reputarer, so pro tuo consilio vel sensu mutarem quod est a tanta multitudine hominum stabilitum. Secunda ratione, quia mulieres malæ sunt, nullaque bona reperitur, Salomone testante, qui dixit: “Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.”

 40 Tertia ratione, quia si tuo sensu ac consilio me regerem, jam viderer tibi super me dare primatum, et ita per hoc facerem te mihi contrariam, et potestatem tibi super me darem, quod esse minime debet; ait enim Jhesus Sirac: “Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo;” 41 et Salomon dixit: “Audite populi et omnes gentes et rectores ecclesiæ:   filio et mulieri et fratri et amico ne dederis potestatem super te in vita tua;” 42melius est enim, ut filii tui in te respiciant, quam te respicere in manus filiorum tuorum.” 43 Quarta vero ratione, quia, si uterer consilio tuo, quandoque oporteret, ut secretum haberetur, donec illud patefieri foret necessarium, quod a te fieri non valeret; scriptum est enim: “Garrulitas mulierum id solum novit celare, quod nescit.” 44 Quinta denique ratione propter philosophi verbum, qui dixit: “Malo in consilio feminæ vincunt viros.” 45

 




40 Ecclesiastes 7:28.



41 Ecclesiasticus 25:30.



42 Ecclesiasticus 33:19-20.



43 Ecclesiasticus 33:22.



44 Seneca Maior, Controversiis, 2.13.12.



45 Publilius Syrus, Sententiae, 365.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL