Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De excusatione mulierum.
Tunc vero domina Prudentia, patienter et benigne auditis et cognitis, quæ a viro suo fuerant dicta, implorata prius respondendi licentia, dixit ei: Primæ rationi, quam pro te allegasti, potest responderi, quia “non est stultum cum re mutare consilium;”
46 nam etiamsi prædicta facere promisisses, non tamen dicereris mentiri, si justa de causa ea mutares; scriptum est enim: Sapiens non mentitur, cum suum propositum mutat in melius; 47 nec obstat quod dicis, tuum consilium a multitudine hominum fore stabililitum; veritas enim rerum atque utilitas semper a paucis sapientibus melius invenitur, quam per multitudinem clamosam discutiatur; “multitudo enim onerosa nihil habet honesti.” 48
Secundæ autem rationi, qaa dixisti omnes mulieres tam malas esse, quod nulla bona reperitur, respondeo quod, salva reverentia tua, non deberes ita generaliter despicere mulieres ac earum imprudentiam reprobare, nam qui omnes despicit, omnibus displicet; et etiam Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dixit: “Nullius imprudentiam despicias; rari sermonis ipse, sed loquentium patiens auditor; severus non sævus, hilares neque aspernans; sapientiæ cupidus et docilis; quæ scieris sine arrogantia postulanti imperties; quæ nescieris sine occultatione ignorantiæ tibi benigne postula impertiri.”
49 Infinitæ namque mulieres bonæ sunt, quod potest divina ratione probari; nam si nulla bona mulier inveniretur, Jhesus Christus in muliere venire dedignatus fuisset, et carnem humanam de virgine non sumpsisset; nam et multas sanctas et bonas mulieres esse, nemo est qui ignoret. Et etiam Dominus noster, Jhesus Christus, propter bonitatem mulierum, post resurrectionem suam prius dignatus est se manifestare mulieribus quam viris, quia prius se ostendit Mariæ Magdalenæ quam apostolis. Nec obstat quod dixit Salomon: “Mulierem ex omnibus non inveni,” 50 quia licet ille non invenerit, alii multi mulieres bonas invenerunt, vel forte Salomon intellexit de mulieribus in summa bonitate constitutis, de quibus nulla reperitur. Nemo enim est undique perfectus neque perfecte bonus, nisi solus Deus, 51 ut ipsemet in Evangelio dixit.
Tertiam vero rationem, in qua dixisti, quod, si meo consilio vel sensu te regeres, videreris mihi concedere primatum, et potestatem super te mihi dare, puto frivolam, immo nullam; nam si omnibus, cum quibus consilium habemus, primatum ac dominium super nos concederemus, nullus vellet ab alio consilium habere; liberum enim arbitrium habemus, consilium nobis datum omittere vel servare.
Quartam vero rationem, ubi dixisti: “Garrulitas mulierum id solum novit celare, quod nescit,”
52 similiter puto nullam, nec hic locum habere, nam illud intelligitur de pessimis mulieribus garrulis et loquacibus, de quibus dici consuevit: Tria sunt, quæ expellunt hominem de domo, scilicet fumus et stillicidium et mala uxor; 53 de quibus etiam Salomon dixit: “Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.” 54 Me autem non invenisti talem, immo frequenter expertus es meum secretissimum silentium atque meam taciturnitatem.
Quod autem quinto loco dixisti, videlicet: “Malo in consilio feminæ vincunt viros,”
55 hic locum habere non potest, quia malum consilium facere non vis; nam etsi malum consilium facere velles, et mulieres in hoc malo consilio te vincerent consulendo tibi in bonum, non essent vituperandæ, sed potius laudandæ. Ait enim beatus Paulus in Epistola ad Romanos: “Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.” 56 Si autem diceres, quod mulieres male consulerent viris volentibus capere bonum consilium, et in hoc vincerent: hoc imputandum esset viris qui domini sunt consilii, et possunt reprobare malum consilium et eligere bonum; ait enim idem Paulus in Epistola prima ad Thessalonicenses in fine: “Omnia probate: quod bonum est tenete.” 57 Vel dicas, illud locum habere, quando pravæ mulieres et pessimæ consulunt stultis viris. Hic autem non est sic.