Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Hijs ad excusationem mulierum auditis, audias et intelligas quinque alias rationes, quibus probari potest, mulieres esse bonas et maxime benignas conjuges, earumque consilium esse audiendum et, si bonum est, servandum. Primo, quiæ vulgo dici consuevit: Consilium feminile aut nimis vile. Nimis carum intelligo: id est carissimum, ut non notetur per hoc superfluitas, sicut de amicis Dei dicitur: “Nimis honorati sunt amici tui, Deus.”
58 Et certe, licet enim multæ mulieres pessimæ sint, quarum consilium est vile, tamen in multis invenitur optimum consilium. Jacob enim per bonum consilium matris suæ Rebeccæ adeptus est patris sui Ysaac benedictionem et super fratribus suis dominatum. Similiter et Judith per bonum suum consilium liberavit civitatem, in qua morabatur, de manibus Holofernis, qui illam obsidendo destruere volebat. Similiter et Abigail per suum bonum consilium virum suum Nabal ab ira David regis liberavit, qui eum interficere volebat. Simili modo et Hester Judæos per suum bonum consilium simul cum Mardochæo, in regno Assueri regis, sublimavit. Et ita de infinitis bonis mulieribus earumque consiliis infinita possent reperiri exempla.
Secunda vero ratio, quare consilium bonarum mulierum est audiendum et, si bonum fuerit, servandum, comprobatur propter primum nomen a Deo mulieribus appositum; nam cum Deus fecisset hominem, dixit: “Faciamus ei adjutorium,”
59 et sic extracta costa de corpore illius fecit Evam, et ita vocavit eam adjutorium, quia homines adjuvare illisque consulere debent. Et bene possunt vocari mulieres adjutiorum et sic per consequentiam consilium, nam sine auxilio et consilio mulierum mundus durare non valeret. Et certe malum auxilium Deus homini dedisset, si ab eis consilium petere minime deberet, cum vix unum sine altero esse possit.
Tertia vero ratio ad hoc inducitur, quia mulier melier est auro et lapide pretioso et etiam ipso sensu, et ejus sensus acutior est et alios exsuperat, quare per versus dici consuevit:
Quid melius auro? Jaspis. Quid jaspide? Sensus.
Quid sensu? Mulier. Quid muliere? Nihil.
Quartam vero rationem ad hoc inducit Seneca, commendans super omnia benignas conjuges; ait enim: “Sicut nihil est superius benigna conjuge, ita nihil est crudelius infesta muliere. Quanto enim sapiens vitam suam pro viri salute opponit, tanto maligna ad mariti mortem etiam vitam suam reputat.”
Quintam denique rationem Cato pro mulieribus induxit dicens:
Uxoris linguam, si frugi est, ferre memento.
“Scias itaque, in bona muliere bonam societatem esse,”
63 unde dici consuevit: “Bona mulier fidelis custos est et bona domus;” 64 nam bona mulier bene faciendo et viro bene parendo in tantum illum allicit, ut non solurm illi consulere valeat, sed etiam illi imperare videatur; quare a sapientibus dici consuevit: “Casta matrona pareno viro imperat,” 65 et: “Qui docte servit, partem dominatus tenet.” 66 Si ergo prudenter et cum consilio te regere volueris, filiam tuam, dante Domino, ad plenam sanitatem perducam, et te de hoc facto cum honore faciam exire.
Tunc Melibeus hoc audiens, exhilarata aliquantulum facie, dixit: “Favus mellis, verba composita: dulcedo animæ et sanitas ossium.”
67 Per tua namque bona et dulcia verba ac per experientiam præcedentem cognovi te prudentem et fidelem mihi atque discretam; ideoque, mutato proposito meo, prudenter et cum consilio tuo me regere desidero.
At illa dixit: Si prudenter vis vivere, te prudentiam oportet habere.
Melibeus respondit: Bene habeo prudentiam, ex quo habeo te ipsam, quæ hoc nomine vocaris.
At illa dixit: Non ego sum prudentia, sed sum prudentiæ verba.
Qui respondens dixit: Indica ergo mihi, quid sit prudentia et qualis sit (VI), quot et quæ sint species prudentiæ (VII), quid sit effectus prudentiæ (VIII), et quomodo prudentia acquiratur (IX).