Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Quot et quæ sint species prudentiæ.
Species autem prudentia sunt sex, scilicet: Ratio, Intellectus, Providentia, Circumspectio, Cautio, Docilitas.
“Ratio est arbitra bonorum et malorum.”
70 “Sequitur autem ratio naturam. Quid est ergo ratio: Naturæ imitatio.” 71 Diffinitur etiam sic: Ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesti cum electione boni et fuga mali; inde etiam dicitur ratiocinatio, id est rationis inquisitio.
Intellectus est speculatio veri.
Providentia est præsens notio futurorum pertractans eventum.
Circumspectio est contrariorum vitiorum cautela.
Cautio est discernere a virtutibus vitia speciem virtutum præferentia.
Docilitas est virtus docendi imperitos.