Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII.

 

De effectu prudentiæ.

 

Effectus autem sive utilitas prudentiæ est beatitudo; nam qui prudens est beatus est, et ad beatam vitam sola sufficit prudentia. Ait enim Seneca in Epistolis: “Qui prudens est et temperans est; qui temperans est et constans est; qui constans est et imperturbatus est; qui imperturbatus est sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est: ergo prudens beatus est, et prudentia ad beatam vitam satis est.”

 77 Qui ergo habet prudentiam, has habet utilitates, quia beatus est et prudens et constans et temperans et imperturbatus et sine tristitia, et habet etiam omnes utilitates, quæ proveniunt ex speciebus prudentiæ, et multas alias, quas non oportet hic enumerari.

 




77 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.2.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL