Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X.

 

De studio et studioso, et quæ sint utilia et necessaria studentibus.

 

Itaquestudium est vehemens animi applicatio ad aliquam rem summa eum voluntate.”

 78

 

Ad studium autem sunt utilia: in primis, doctrina, ut supra dixi, de qua doctrina, plenius scriptum est in libro De Forma Vitæ in principio, quem ad Vincentium fratrem tuum direxi.

 

Secundo, utile est adjuvare ingenium intentissima cura et acri usu et exercitatione; nam “exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit, et usus omnium magistrorum præcepta superat.”

 79

 

Tertio, utile est adjuvare usum per exercitium manuum, et ingenium cum cura; ait enim Cato:

 

Exerce studium, quamvis perceperis artem.

Ut cura ingenium, sic et manus adjuvat usum.

 80

 

Usus ergo ad studium necessarius est, qui præbet facilem viam in qualibet arte, unde versus:

 

Ars dat et usus habet: si junxeris artibus usum,

Difficilem facilem præbet in arte viam.

 81

 

Et Seneca dixit: Nil plus proderit in pugna et in omni arte quam exercitium.

 82 Et Pamphilus dixit:

 

Cunctarum rerum prudentia discitur usu:

Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo.

 83

 

Et si forte studium pertineat ad litteralem scientiam, debes adjuvare animum et ingenium, ac mentem et memoriam quadrupliciter, videlicet intentione ac jugi lectione, atque ruminatione ac frequenti et assidua commemoratione.

 

De intentione dixit Seneca: “Acuit animum intentio, frangit remissio.”

 84

 

De jugi lectione dixit Cassiodorus: “Ægrescit profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur.”

 85 Reparare itaque debes ingenium jugi lectione cum humilitate et mansuetudine; scriptum est enim: “Bonus lector humilis esse debet et mansuetus et a curis malis et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, et nunquam de scientia sua præsumat. Perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat; diu rem pertractet, antequam judicet; discat non videri doctus, sed esse quærat; dicta sapientum intelligat, et intellecta diligat, et ea semper ante oculum vultus sui tenere studeat.” 86 Triplex ergo humilitas in studioso requiri debet: prima, ut “nullam scientiam nullamque scripturam vilem habeat87 vel reputet, quia quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, juxta illud Senecæ: “Nullius imprudentiam despicias88 et cetera. “Secunda humilitas est, ut a nemine discere aliquatenus erubescat,” 89 juxta “illud [Platonicum]: Malo enim aliena verecunde discere, quam mea impudenter ignorare.” 90Tertia est, ut, cum scientiam quis adeptus fuerit, ceteros non contempnat,” 91 juxta illud Senecæ: “Quæ scieris sine arrogantia postulanti imperties; quæ nescieris sine occultatione ignorantiæ tibi benigne postula impertiri.” 92 Et licet dixerim, nullam scripturam vilem habendam, non tamen in scripturas quasi inutilibus multum est studendum vel tempus amittendum; nam “providendum est lectori, ne in studiis inutilibus operam suam expendat, et ne in bono et utili proposito remaneat tepidus. Malum est enim bonum negligenter agere: pejus est in vanum labores multos expendere.” 93 Et certe non solum lectione, sed etiam scriptura reparari debet ingenium; scriptum est enim: “Nec tantum scribere debemus, nec legere tantum: altera enim res vires constringit et exhaurit, altera solvit et diluit; invicent ergo hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum.” 94

 

De ruminatione vero et frequenti et assidua commemoratione dixit Martialis:

 

Discendi modus est dum te nescire videbis.

Disce, sed assidue: disce, sed ut sapias.

Sumpta parum prodest, quæ mox emittitur esca:

Bos, quibus est pastus, ruminat hæc eadem.

 95

 

Semper ergo discendum est, “quia nemo est, cui omnia scire datum sit;”

 96 et etiam memoria hominum labilis est, unde lex dicit: “Omnium memoriam habere et penitus in nullo peccare potius est divinitatis quam humanitatis.” 97 Ut ergo plus sciatur, et memoria retineatur, semper congruis horis legendum est et discendum; et nisi hæc feceris, dedisces; ait enim Seneca: “Dediscis, si nihil addiscis.” 98 Et ab omnibus discendum est; scriptum est enim: “Sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris; nam et qui ab omnibus accipiunt, omnibus sunt ditiores.” 99 Et ita ruminanda est sumpta scientia, ut eam in promptu et in usu habeas; “solet enim plus prodesse, si pauca sapientiæ præcepta memoria teneas, et illa in promptu et in usu tibi sint, quam si multa quidem didiceris, et illa memoriæ non commendaveris,” 100 quam memoriam juvare debes cogitatione et ingenii exercitatione; ait enim Tullius, De Senectute: “Exercendæ memoriæ gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi.” 101 Studeas itaque die noctuque, et fac quod Seneca dixit: “Nullus mihi dies per otium transit, partio noctem nocturnis studiis, non vaco sompno, sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere castigatos detineo: Salutares ammonitiones scribo.” 102 Cum cultura ergo laboris et assiduitate studii poteris ingenium tuum adjuvare et nobile facere ac tibi diadema decoris parare, juxta illud:

 

Ingenium facit ingenuum cultura laboris,

Cui studium parat assiduum diadema decoris.

 103

 

Hijs auditis et diligenter intellectis, respondit Melibeus dicens: Domina mea, talem prudentiam nec habeo, nec habere spero. Jam enim in ætate processi fere usque ad finem meæ juventutis; et in tempore transacto curis secularibus ac voluptatibus taliter deditus fui, quod, licet valde dives sim, multa de meis facultatibus consumendo, tempus amisi, et dicere possum:

 

Dampna fleo rerum, sed plus fleo dampna dierum:

Quisque potest rebus succurrere, nemo diebus.

 104

 

Nec etiam prudentiæ vel aliis rebus studere valeo; nam

 

Qui non assuescit virtutibus, dum juvenescit.

A vitiis nescit desuescere, quando senescit.

 105

 

Et iterum:

 

Dedita meus curis fit veri nescia juris.

 106

 

Cum ergo me cognoscam non sapientem, a te consilium super hoc præsenti negotio instanter postulo.

 

Ad hoc Prudentia respondit: Licet non sis sapiens ad plenum, non tamen es stultus; non enim potest non sapere, qui se stultum intelligit; nam si stultus esses, alios stultos reputares. Dixit enim Salomon: “In via stultus ambulans, cum ipse stultus sit, omnes stultos reputat;”

 107 et alibi: “Via stulti recta st in oculis ejus.” 108 Et etiam in proverbio dicitur:

 

Quisque suo sensu sapiens sibi stultus habetur.

 109

 

Verum, quia in dubiis consilium petis, sapiens potius quam stultus esse videris. Dixit enim Innocentius papa in libro De Contemptu Mundi: “Qui magis intelligit, magis dubitat; et ille videtur sibi plus sapere, qui plus desipiscit. Pars ergo scientiæ est scire, quod nescias.”

 110Vix enim est aliquid tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciatur vel comprehendatur ad liquidum, nisi forte illud perfecte sciatur, quod nihil scitur perfecte.” 111 Si ergo per te nescis, a sapientibus discas eisque credas; nam qui per se nescit nec aliis credit, cum toto suo proposito in ruinam cadit.

 




78 Cicero, De Inventione, 1.25.36; cf. Alcuin, De Rhetorica, 25.32-33.



79 Alcuin, De Rhetorica, 42.7-9.



80 Cato, Distichs, 4.21.



81



82 Seneca.



83 Panphilus, 209-210.



84 Pseudo-Seneca, De Moribus, 138; Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 33.



85 Cassiodorus, Variae, 11, praefatio 8.



86 Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 3.13 (774D-775A).



87 Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 3.13 (773C).



88 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.67-68.



89 Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 3.13 (773C).



90



91 Hugh of Saint Victor, Didascalicon, 3.13 (773C).



92 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.70-71.



93



94 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 84.2.



95 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 207.



96



97 Codex, 1.17.2.13.



98 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.3.6 (Socrates).



99



100 Seneca, De Beneficiis, 7.1.3.



101 Cicero, De Senectute, 11.38.



102 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.1-8.2.



103



104



105 Faustino of Arevalo, Isidoriana, 311.1 in PL 81: 831B.



106 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 95.



107 Ecclesiastes 10:3.



108 Proverbs 12:15.



109 Walther, Proverbia, 25505.



110 Innocent III, De Contemptu Mundi, 1.11.27-29.



111 Innocent III, De Contemptu Mundi, 1.11.12-15.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL