Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De consilio.
Quia igitur meum consilium hbere desideras, primo videamus, quid sit consilium (XI a), unde dicatur (XI b), quomodo componatur (XI c), a quibus postulandum sit consilium (XI d – XVII) quorum consilium sit vitandum (XVIII – XXV), quomodo sit examinandum (XXVI), quando et qualiter sit assumendum (XXVII), quando et qualiter sit retinendum (XXVIII), et quando sit mutandum consilium vel promissum (XXIX).
a. Consilium est hominis intentio vel propositum, quod homini vel hominibus exhibetur vel tribuitur, bonum vel malum persuadendo, motu proprio, super aliquo faciendo vel omittendo. Dicitur etiam consilium, quod capitur cum multis. “Dicitur etiam consilium dari, licet nullum intervenerit verbum, quando sciens præsto opem in maleticio committendo, ut ecce ferramenta commodavi ad confringendum ostium, vel similia feci,”
b. Unde dicatur consilium. Dicitur autem consilium a consulo consulis, quod duas significationes habet, videlicet unam quærendi ab alio consilium, et tunc habet constructionem ad accusativum: aliam vero dandi consilium alteri, et tunc habet constructionem ad dativum; unde versus:
Consulo te: quæro, tibi consulo: consilium do.
c. Quomodo componatur consilium. Componitur vero consilium dupliciter. Primo componitur ex con et scio, id est sentio, quia cum aliis debemus scire, id est consentire et concordes esse ad hoc, ut vere sit consilium. Alio vero modo componitur consilium ex con et sileo, quia cum alio vel aliis debemus istud silere, donec patefieri fuerit opportunum vel necessarium.
d. A quibus sit consilium petendum. Nunc videamus, a quibus consilium petere debeas. Et certe tripliciter est petendum: primo, ab omnipotenti Domino; secundo, a te ipso; tertio vero, ab alio vel ab aliis. In Deo debes esse devotus et sapiens, in te ipso providus, in alio vel in aliis cautus, in examinando consilio discretus, in vitando rigidus, in assumendo doctus, in retinendo constans, in mutando lenis.
1. De consilio postulando a Deo. Quod consilium a Deo petere debeas, dicit beatus Jacobus in Epistola sua, circa principium ubi ait: “Si quis autem nostrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.”
113 Consilium ergo et omnia, quæcunque facis, in verbo aut in opere, in nomine Domini facere debes; ait enim beatus Paulus in Epistola ad Colossenses: “Omnia, quæcunque facitis, in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jhesu Christi faciatis, gratias agentes Deo et Patri;” 114 nam ut idem Paulus dixit: “Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.” 115 In petendo igitur consilium a Domino devotus et sapiens esse debes, ut ei, qui dominus est consilii, postules devote tantummodo “quod sit justum vel quod videatur honestum;” 116 et si hoc feceris, sine dubio quod volueris a Domino impetrabis. Ait enim Dominus: “Omnia, quæcunque petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis.” 117 Intelligo hoc, si justus fueris et juste postulaveris. Alioquin, si iniquissimum consilium feceris, super te devolvetur; ait enim Jhesus Sirac: “Facienti iniquissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde veniat illi.” 118 Si enim “in amicitia terrena lex talis sancita est, ut nec rogemus res turpes nec faciamus rogati,” 119 et “ab amicis honesta petamaus, et amicorum causa faciamus honesta,” 120 multo fortius in Deo, qui est noster verus amicus et nostri animi custos, talia servare debemus; nam si ea “facta, quæ pietatem et æstimationem et verecundiam nostram lædunt, et ut generaliter dicam, quæ contra bonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est,” 121 ut leges dicunt, multo fortius Deus, adjutor omnium, talia facere dedignaretur, et super nos pro tali petitione iram suam induceret atque indignationem, quare etiam Cato dixit:
Quod justum est petito, vel quod videatur honestum:
nam stultum est petere, quod possit jure negari.
Cum ergo consilium hominis sine divino auxilio infirmum et inefficax sit, et sine ipso nihil facere valeamus, ut ipsemet testatur dicens: “Sine me nihil potestit facere,”
123 “primo quæramus” 124 consilium ab illo “et justitiam ejus, et omnia bona adicientur nobis.” 125
2. De consilio a se ipso petendo. A te ipso vero secundo loco petere debes consilium et intra te requirere; et in hoc providus esse debes, ut a te atque consiliariis tuis removeas illa tria, quæ maxime sunt consilio contraria, scilicet iram, voluptatem sive cupiditatem atque festinantiam.