Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Primo itaque provideas, ne iratus vel ab irato consilium petas; et hoc multis rationibus: prima, quia iratus semper plus putat posse facere, quam possit, et ideo posse suum superat; scriptum est enim:
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest.
Secunda vero ratione, quia “iratus nil nisi criminis loquitur [loco],”
128 ut Seneca dixit; et ita te et alios ad iram cito provocares, nam “lex videt iratum, iratus non videt illam.” 129 Tertia vero ratione, quia ira impedit animum; quare Cato dixit:
Iratus de re incerta contendere noli:
Ira impedit animum, ne possit cernere verum.
In consiliis itaque et in aliis rebus “cohibere debes motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficere rationi,”
131 ut Tullius dixit, qui etiam ait: “Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil considerari potest. 132 Quæ enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt nec hijs, qui adsunt, approbari.” 133 “Ira certe non habet misericordiam nec erumpens furor; et impetum concitati ferre quis poterit?” 134 Nam “iratus etiam consilium facinus esse putat;” 135 quare dictum est: “Iracundiam qui vincit, maximum superat hostem.” 136
Et si de ira, irato et iracundo plenius scire volueris, legas in libro, De Forma Vitæ, ad Vincentium scripto, in titulo: De Amicitia Iracundi Hominis Vitanda.