Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIII.

 

De cupiditate seu voluptate vitanda in consiliis.

 

Providere etiam debes, ne cupiditas vel voluptas, consilium tuum impediendo, te vel consiliarios tuos in tantum hebetet, ut nimia voluptas sensum devincat; et hoc multis rationibus: prima, quia “cupiditas est radix omnium malorum,”

 138 ut beatus Paulus dixit in Epistola ad Timotheum.

 

Secunda vero ratione, quia voluptas omne animi lumen extinguit et omne malum et vitium in se habet; nam dicit Tullius, De Senectute: “Nullam capitaliorem pestem, quam voluptatem corporis hominibus a natura datam, cujus voluptatis avidæ libidines et temere et effrenate ad potiendum incitantur. Hinc patriæ poditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne malum flagitium nullis aliis illecebris excitari nisi voluptatis. Cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente præstabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem. Nec enim, libidine dominante, locum temperantia esse, nec omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.”

 139Quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidam ea, cum major esset, omne animi lumen extingueret.” 140 Et certe voluptas ita pessima est, ut nunquam oriatur, nisi præceserit dolor; ait enim Petrus Alfunsus: “Nulla quippe voluptas oritur, nisi dolor præcesserit, ut nemo unquam delectatur bibendo, nisi prius doluerit sitiendo; nemo delectatur in comestione, nisi dolor præcesserit in fame, aut etiam in requie, nisi prius doluerit ex labore, et sic in ceteris affectibus.” 141 Et nota, quod in qualibet etiam minima voluptate periculum imminet; unde illud: Quicunque voluptuosus fuerit, vitio carere non poterit.

 

Tertia vero ratione in consiliis et aliis rebus vitare ac removere debes cupiditatem, quia parit peccatum et generat mortem. Ait enim beatus Jacobus in Epistola sua: “Unusquisque enim temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde cum concupiscentia conceperit, parit peccatum: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem.”

 142 Et certe in tantum est pessima cupiditas, ut “cupienti animo nihil satis festinetur;” 143 quare dici consuevit: “Cupiditati tarda est celeritas.” 144

 

Quarta vero ratione vitanda est cupiditas et a consiliis penitus removenda, quia “omnes cupiditates portæ sunt inferni, per quas itur in mortem,”

 145 “quæ si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset.” 146

 

Quinta vero ratione non solum in consiliis, sed etiam in omnibus actibus tuis omnino cupiditatem expellere ac removere debes, quia “cupiditas nihil amat, nisi quod non licet;”

 147 quare Seneca dixit: “Ferocissima cupiditas pestis est, quæ solet egenos facere quos capit, quia finem quærendi non invenit.” 148 “Altera enim cupiditas ex fine alterius nascitur.” 149 Quare idem ait: “Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit.” 150

 

Sexta denique rationecupiditas omnino in omnibus negotiis omnibusque actibus removenda est atque fugienda, et igne ac ferro succidenda, totoque artificio separanda

 151 propter infirmitatem vitandam maxime; nam si cupiditas finem quærendi non invenerit, ut dictum est, illam merito fugere debes. Scriptum est enim in Didascalo Hugonis, in titulo Quomodo sit legenda divina Scriptura ad Correctionem Morum: “Noli sequi infinita; nam ubi finis non est, requies non esse potest; ubi pax non est, Deus habitare non potest. In pace, inquit propheta, factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus.” 152

 




138 1 Timothy 6:10.



139 Cicero, De Senectute, 12.39-12.41.



140 Cicero, De Senectute, 12.41.



141 Peter Alfonsi, Dialogus, 558B.



142 James 1:14-15.



143 Sallust, Bellum Jugurthinum, 64.6.



144 Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 89; Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.1.15.



145 Prosper of Aquitane, Sententiae, 136.



146 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 51.13.



147 Publilius Syrus, Sententiae, 438.



148 Seneca, Epistula ad Alexandrum Magnum.



149 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 19.6.



150 Pseudo-Seneca, De Moribus, 81.



151



152 Hugh of St. Victor, Didascalicon, 5.7 [796A].






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL