Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIV.

 

De festinantia vitanda in consiliis.

 

Festinantiam denique in consiliis esse contrariam, cognoscas; ideoque illam in consiliis a te procul abicias; sicut enim “in judicando criminosa est celeritas,”

 153 unde dici consuevit: “Optimum judicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat,” 154 et etiam: “Ad pœnitendum properat qui cito judicat,” 155 ita et de consiliis scriptum est: “De consiliis, quod diu tractaveris, id puta rectissimum.” 156 Et etiam dici consuevit: “Velox consilium sequitur pœnitentia.” 157 Non ergo consilium dare vel recipere debes subito et festinanter, sed cum deliberatione ac mora competenti; ait enim Seneca, De Formula Honestæ Vitæ: “Nihil tibi subitum sit, sed totum ante prospicias; nam qui providus est, non dicit non putavi hoc fiere; quia non dubitat, sed expectat, non suspicatur, sed cavet.” 158 Quare in talibus deliberatio et competens mora non est reprobanda, immo valde diligenda. Scriptum est enim: “Deliberare utilia, mora est tutissima;” 159 et iterum: “Mora omnis odio est sed facit sapientem.” 160

 




153 Publilius Syrus, Sententiae, 293.



154



155 Publilius Syrus, Sententiae, 32.



156 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.28.1; Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 318.



157 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.55; Publilius Syrus (W), Sententiae Falso, 377.



158 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.21-23.



159 Publilius Syrus, Sententiae, 151.



160 Publilius Syrus, Sententiae, 352.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL