Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De secreto non propalando nisi propter necessitatem et utilitatem.
Habita deliberatione ac diligenti provisione super removendis hijs, quæ sunt consilio contraria, videlicet ira, cupiditate seu voluptate ac festinantia, provideas etiam, ut secretum tuum tibi habeas nec ab alio inde consilium petas, si per consilium, alienum non potes tuam conditionem facere meliorem; ait enim Jhesus Sirac: “Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et, si est tuum delictum, noli denudare. Audiet enim te, et respiciet te, et quasi defendens peccatum tuum, subridebit te.”
161 Et alius dixit: “Quod secretum esse vis, nemini dicas.” 162 Et alius dixit: Vix existimes ab uno posse celari secretum. 163 Et Petrus Alfunsus dixit: “Consilium vel secretum absconditum quasi in carcere suo tenet ligatum;” 164 quare dixit: “Qui consilium suum in corde suo retinet, sui juris est melius eligere;” 165 nam tutius est tacere, quam ut taceat alium rogare. Ait enim Seneca: “Si tibi ipsi non imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium quæris?” 166 Si autem per alienum consilium tuam conditionem credis facere meliorem, tunc delibera et intra te diligenter provide, cum quo vel quibus consilium facere debeas tuaque secreta aperire; ait enim Seneca: “Tu omnia cum amico delibera, sed de ipso prius.” 167 Et Petrus Alfunsus dixit: “Propter amicos non probatos: provide tibi semel de inimicis, et millesies de amicis; quia forsan amicus fiet inimicus, et sic levius poterit dampnum tuum perquirere.” 168