Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVII.

 

De consilio ab aliis petendo.

 

Petito a te consilio atque intra te proviso, opportunum est quandoque, ut ab alio vel ab aliis consilium petas. Videndum est igitur a quibus consilium petere debeas.

 

In petendo itaque ab aliis consilio, hanc cautelam sollicite observes, ut bonos amicos a malis vel ab inimicis discernas. A bonis ergo amicis, et a sapientibus ac peritis, probatis et inventis fidelibus, et maxime a senibus consilium postulanfum est.

 

De amicis ideo dixit, quia, ut ait Salomon, “unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur;”

 169 nihil enim “dulcius est quam habere amicum, cum quo tanquam cum te ipso loquaris.” 170 Quare idem Salomon ait: “Amico fideli nulla est comparatio, nec est digna ponderatio auri vel argenti contra bonitatem fidei ejus;” 171 et iterum: “Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.” 172 Et iterum ait: “Amicus fidelis, protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum.” 173 Inde etiam dici consuevit: “Quale est sine anima corpus, talis est sine amicis homo;” 174 nam “etsi ea permaneant, quæ dicuntur dona fortunæ, vita tamen inculta et deserta ab amicis non potest esse jocunda.” 175

 

De sapientibus et peritis ideo dixi, quia verum est, quod dici consuevit: “Sapiens contra omnes fert arma, dum cogitat.”

 176 Per sapientiam ergo ac consilium suum tibi taliter consulent, quod, si eis credideris, inconsulte cadere non poteris. Scriptum est enim:

 

Non de ponte cadit qui cum sapientia vadit.

 177

 

Et Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dixit: “Consilium peritorum ex apertis obscura existimat, ex parvis magna, ex proximis remota, ex partibus tota.”

 178

 

De probatis vero et inventis fidelibus ideo dixi, quia multi dicuntur sapientes, qui malitiosi sunt et aliis per malitiam cito consulerent male. Quare non est omnibus credendum, sed probatis tantum et fidelibus repertis; ait enim beatus Johannes in Epistola sua: “Karissimi, nolite omni credere spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint.”

 179 Et etiam Paulus in Epistola ad Thessalonicenses dixit: “Omnia probate: quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.” 180 Et Sapiens ait: “Qui credit cito, levis est corde et minorabitur;” 181facilitas enim animi ad partem stultitiæ vergit.” 182 Et alius dixit: “Ne laudes amicum, donec probaveris eum.” 183 Et Salomon dixit: “Si possides amicum, in temptatione posside;” 184 “est enim amicus secundum sua tempora; in tempore autem temptationis vel tribulationis non permanebit.” 185 Et quidam philosophus: “Cave tibi a consilio illius, a quo consilium petis, ut sit tibi fidelis et probatus.” 186

 

De senibus denique ideo mentionem feci, quia, ut ait sanctus Job, “in antiquis est sapientia, et in longo tempore prudentia.”

 187 Nam et Cassiodorus dixit: “Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi;” 188 et iterum: “Cum multa trahis ab antiquis, meruisti placere de propriis;” 189 nam “senes ipsi consiliis sapientiam discunt.” 190 Quare Martialis dixit:

 

Pannorum veterum facile contempnitur usus:

Non sic consilium. Postume, sperne senum.

 191

 

Et Tullius, De Senectute, dixit: “Non viribus, non velocitatibus aut celeritate corporum res magnæ geruntur, sed consilio, auctoritate et scientia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.”

 192

 

A supra dictis itaque consilium postulando, talem adhibeas cautelam, ut primo ab uno vel a paucis consilium petatur; ait enim Salomon: “Multi pacifici sint tibi, et consiliarius unus de mille.”

 193 Et non solum unum consilium cum eis facias, sed etiam multa; ait enim idem Salomon: “Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.” 194 Secundo, si opus fuerit, multos adhibeas consiliarios; nam dixit Salomon in Proverbiis: “Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero plures consiliarii sunt, confirmantur.” 195

 




169 Proverbs 27:9.



170 Pseudo-Seneca, De Moribus, 20; Pseudo-Seneca, Proverbia, 79-80; cf. Cicero, De Amicitia, 6.22.



171 Ecclesiasticus 6:15.



172 Ecclesiasticus 6:11.



173 Ecclesiasticus 6:14.



174 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.8 (Pythagoras); Publilius Syrus, Sententiae Falso, 363.



175 Cicero, De Amicitia, 15.55.



176 Publilius Syrus, Sententiae, 646.



177



178 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.47-48.



179 John 4:1.



180 1 Thessalonians 5:21-22.



181 Ecclesiasticus 19:4.



182 Publilius Syrus, Sententiae, 210.



183 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 3.



184 Ecclesiasticus 6:7.



185 Ecclesiasticus 6:8.



186 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.



187 Job 12:12.



188 Cassiodorus, Variae, 1.39.2.



189 Cassiodorus, Variae, 3.5.5.



190 Cassiodorus, Variae, 8.9.2.



191 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 53.



192 Cicero, De Senectute, 6.17.



193 Ecclesiasticus 6:6.



194 Proverbs 11:11.



195 Proverbs 15:22.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL