Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVIII.

 

Quorum consilium sit vitandum.

De vitando consilio stultorum.

 

Viso et diligenter cognito, a quibus sit consilium postulandum, videamus, quorum consilium sit vitandum.

 

In primis itaque consilia stultorum penitus vitabis; stulti enim stulta diligunt et sua consilia ad stultitiam trahunt. Scriptum est enim: “Proprium est stultitia aliena vitia cernere, suorum autem oblivisci;”

 196 et Salomon dixit: “Cor sapientis in dextera, et or stulti in sinistra ejus;” 197 unde alibi dixit: “In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui;” 198 et iterum: “Via stulti recta est in oculis ejus, sapiens autem audit consilia.” 199 Quare idem dixit: “Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia.” 200 Inde etiam ait: “Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.” 201

 




196 Cicero, Tusculan Disputations, 3.30.74.



197 Ecclesiastes 10:2.



198 Proverbs 23:9.



199 Proverbs 12:15.



200 Proverbs 27:22.



201 Proverbs 29:9.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL