Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIX.

 

De vitando consilio adulatorum.

 

Similiter vitandum est consilium adulatorum et simulatorum et assentatorum, non solum in adversis, sed etiam in secundissimis rebus. Ait enim Tullius: “Etiam in secundissimis rebus maxime utendum est consiliis amicorum, hijsque major etiam quam ante tribuenda est auctoritas. Iisdem temporibus cavendum, ne assentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus: in quo falli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur: ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur et in maximis versantur erroribus.”

 202 Unde sciendum est “nullam in amicitia pestem esse majorem quam adulationem, blanditiam, assentationem.” 203 Sed “licet perniciosa sit assentatio, tamen nocere nemini potest, nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat aures suas maxime, qui sibi assentetur et se maxime ipse delectet.” 204 Unde Cato dixit:

 

Cum te alius laudat, judex tuus esse memento:

Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli.

 205

 

Inde et Seneca in Epistolis dixit: “Intus te ipsum considera: non qualis sis, aliis credas.”

 206Multo magis ad rem pertinet, qualis tibi videaris, quam qualis aliis.” 207 Sapientius enim est “malle placere sibi quam populo.” 208 Et de consilio capiendo in secundissimis rebus consonat Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dicens: “Tunc consilia salutaria tibi advoca, cum tibi alludit vitæ prosperitas: tunc te velut in lubrico retinebis ac sistes, nec tibi dabis impetus liberos, [sed circumspicies,] qua eundum sit et quousque.” 209 In consiliis itaque et in aliis rebus “non acerba verba, sed blanda timebis.” 210 Dixit enim Salomon: “Malus homo, qui blande loquitur, innocentium laqueus est;” 211 et iterum: “Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit pedibus ejus.” 212 Et Tullius dixitNullæ sunt occultiores insidiæ, quam , quæ latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine.” 213 Secundum Tullium ergo “multo melius est de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur; illos sæpe verum dicere, hos nunquam.” 214 Et Cato dixit:

 

Sermones blandos blæsosque vitare memento.

 215

 

Non ergo movearis ad blanda verba, dulcia vel composita, sed ad rem tantum; ait enim Seneca in Epistolis: “Ad rem movearis, non ad verba composita;”

 216 nam “oratio ejus, qui veritati operam dat, incomposita debet esse et simplex.” 217 Et licet te forte crederes sapientem, “non tamen tuæ prudentiæ innitaris,” 218 sed consilio sapientiam ab alio investigabis, ut ait Cassiodorus: “Sapientiam quærit in altero apud quem est scientiæ magnitudo;” 219 dubitare enim et a sapientibus consilium petere non est inutile nec verecundum.

 




202 Cicero, De Officiis, 1.26.91.



203 Cicero, De Amicitia, 25.91.



204 Cicero, De Amicitia, 26.97.



205 Cato, Distichs, 1.14.



206 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 80.10.



207 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 29.11.



208 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 29.12.



209 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.53-56.



210 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 4.45-46.



211 Proverbs 29:5.



212 Proverbs 29:5.



213 Cicero, In Verrem, 2.1.15.39.



214 Cicero, De Amicitia, 24.90.



215 Cato, Distichs, 3.4.1.



216 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 52.14.



217 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 40.4.



218 Proverbs 3:5.



219 Cassiodorus, Variae, 10.4.3.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL