Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XX.

 

De vitando consilio illorum, qui sunt vel jam fuerunt inimici et postea in gratiam redierunt.

 

Item vitandum est illorum consilium, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt. Scriptum est enim: “Nemo cum inimico tute in gratiam redit.”

 220 Quare Ysopus dixit:

 

Ne confidatis secreta nec hijs detegatis,

Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.

 221

 

Et alibi idem dixit:

 

Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti,

Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.

 222

 

Vapor enim odii semper latet in pectore inimici et, ut ait Seneca, “nunquam ubi diu fuit ignis deficit vapor.”

 223 Quare idem dixit: “Pro amico potius occidi expedit, quam cum inimico vivere.” 224 Inde etiam Salomon dixit: “Inimico antiquo non credas in æternum; et si humiliatus vadit curvus,” 225 “non credas ei; captus enim utilitate, non amicitia, revertitur voluntate, ut capiat fugiendo, quod non potuit persequendo.” 226 Et alibi idem dixit: “In oculis tuis illacrimabitur inimicus, et si viderit tempus, non satiabitur sanguine tuo.” 227 Et Petrus Alfunsus dixit: “Ne associeris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios; quæ enim male egeris notabunt, quæ vero bona fuerint, deviabunt.” 228

 




220 Publilius Syrus, Sententiae, 106.



221 Baldo, Novus Esopus, 315-316.



222 Baldo, Novus Esopus, 934-935.



223 Publilius Syrus, Sententiae, 434.



224 Pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 5.15.20 (Socrates); Publilius Syrus, Sententiae Falso, 123.



225 Ecclesiasticus 12:10, 11.



226 Ecclesiasticus 12:16.



227 Ecclesiasticus 12:16.



228 Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, p. 6.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL