Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXVI.

 

De examinando consilio in genere.

 

Sequitur videre, quomodo examinandum sit onsilium. Et certe in examinando consilio ita debes esse discretus, ut inspicias principium et finem, et, quæ sint in examinatione consilii utilia et necessaria, diligenter provideas.

 

In examinatione consilii itaque primo abicias et a te atque consiliariis penitus removeas ea, quæ supra dixi esse contraria consilio, videlicet iram, voluptatem seu cupiditatem tque festinantiam.

 

Secundo vero ad principium negotii te referas, quia “uniuscujusque rei potissima pars est principium.”

 243 Et etiam in contractibus uniuscujusque contractus initium spectandum est. Et etiam rationes, nisi a capite inspiciantur, intelligi non possunt, ut leges dicunt. Initia igitur sive principia rerum diligentissime circumspicienda sunt. Scriptum est enim:

 

Principiis obsta: sero medicina paratur.

Cum mala per longas convaluere moras.

 244

 

Omnia namque mala exempla orta sunt ex bonis initiis,”

 245 ut Salustius dixit. Et quia “in omnibus bonis duplicia mala invenies,” 246 ut Jhesus Sirac dixit, ideo in principiis magis timere debes propter duplicia mala, quæ omnibus rebus insunt. Nam, si in bonis initiis periculum propter duplicia mala vertitur, multo fortius in rebus male cœptis vel mle provisis periculum versatur: quia “vix bono peraguntur exitu quæ malo sunt inchoata principio,” 247 ut decreta dicunt. Quare non solum principium, sed etiam finem in dictis et factis diligenter considerbis. Ait enim Pamphilus:

 

Principium finemque simul prudentia spectat.

Rerum finis habet crimen et omne decus.

Verbi principium, finem circumspice verbi,

Ut melius possis præmeditata loqui.

 248

 

Inde etiam Seneca in Epistolis dixit: “Facilius est initia vitiorum prohibere quam impetum regere;”

 249 et iterum: “Facilius est vitia excludere quam admissa comprimere;” 250initia enim in potestate nostra sunt: de eventu fortuna judicat.” 251 Prudenter ergo et cum magna dilatione consilia examinabis. “Prudentis enim proprium est consilia examinare, nec cito credulitate ad falsa prolabi.” 252

 

In examinatione vero consilii et in aliis rebus, secundum Tullium hoc considerabis, videlicet “quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique rei sit, quid consequens, ex quibus quæque gignantur, quæ cujusque rei causa sit.”

 253

 

Quid verum sit, ideo inspicere debemus, quia “veritas semper est colenda, quæ sola Deo homines proximos facit,”

 254 cum ipse Deus veritas sit, ipso testante, qui ait: “Ego sum via et veritas et vita.” 255 Quod autem adjecit Tullius sincerumque, hoc ideo dixit, quia sincera et pura veritas spectanda est, mendacio doloso penitus fugato. Quare dixit Cassiodorus: “Bonum est verum, si in eo nihil immisceatur adversum.” 256 Et Dominus dixit: “Diabolus est mendax et pater ejus.” 257 Et Salomon dixit: “Potius diligendus est fur quam assiduus in mendacio.” 258

 

Super eo vero quod adjecit consentaneum, statim in negotio tibi proposito inspicere debes, utrum negotium illud vel consilium consentaneum sit rationi, an non. Similiter inspicere debes, qui consentiant huic negotio et voluntati tuæ atque consilio, et qui contradicant et quales, ut per hoc cognoscas, utrum negotium vel consilium perduci possit ad effectum, an minime. Similiter etiam inspicere ac providere debes, utrum voluntas tua vel consilium consentiat possibilitati tuæ, an non. Et in prædictis omnibus ita examinando provideas, ut appetitus tuus consentiat rationi, utilitati ac possibilitati.

 

Super tertio verbo, quod subicit Tullius,

 259 dicens quid consequens, sollicite provideas examinando, utrum ex consilio consequaris bonum an malum, utrum odium an amorem, [utrum] timorem an gratiam, utrum jus an injuriam, utrum pacem an guerram, utrum dampnum an utilitatem, et alia multa, quæ circa consequentiam notari possunt, quæ hic commode enumerari non valent. In quibus omnibus bonum eligendum est et utilitas assumenda, odio et timore, injuria et guerra, et aliis malis penitus omissis atque remotis.

 

Super eo vero, quod quarto loco adjecit Tullius,

 260 videlicet ex quibus quæque gignantur, valde pensandum est, ut examines unumquodque verbum consilii, an gignantur aliquid virtutis an vitii, an aliquid quod merito debeat vitari, vel ex quo commoditas vel utilitas possit trahi.

 

Super quinto denique verbo, ubi Tullius dixit

 261 quæ cujusque rei causa sit, diligenter provideas examinando causas rerum, easque sollicite requirendo. Ait enim Seneca: “Cujusque facti causam require et, cum initia inveneris, exitus cogitabis,” 262 de quo initio et exitu satis tibi supra dixi. Causam igitur requiras, scilicet efficientem, materialem, formalem atque finalem; item causam principalem atque accidentalem, quæ potest dici occasio potius quam causa; item causam proximam atque remotam.

 

Ad hoc ergo, ut consilium bene examines et negotia tua prudenter pertractes, “in futura prospectum intende et, quæ possint contingere, animo tuo cuncta propone.”

 263 Et non solum in futura, sed etiam in præterita intendere debes. Ait enim Seneca, De Formula Honestæ Vitæ: “Si prudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur: præsentia ordina, futura provide, præterita recordare; nam qui nihil de præterito cogitat, perdit vitam; qui nihil de futuro præmeditatur, in omnia incautus incidit. Propone autem animo tuo et mala futura et bona, ut illa sustinere possis, ista moderari.” 264

 




243 Digest, 1.11.1.



244 Ovid, Remedia Amoris, 91-92.



245 Sallust, Bellum Catiliniarum, 51.27.



246 Ecclesiasticus 12:7.



247 Gratian, Decretals, 2, C1.Q1.C25.



248 Panphilus, 335-338.



249 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.9.



250 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 85.13; Seneca, De Ira, 1.7.2; Publilius Syrus, Sententiae Falso, 128.



251 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 14.16.



252 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.12-13.



253 Cicero, De Officiis, 2.5.18.



254 Pseudo-Martin of Braga, De Moribus, in PL 72: 32C.



255 John 14:6.



256 Cassiodorus, Variae, 3.7.1.



257 John 8:44.



258 Ecclesiasticus 20:27.



259 Cicero, De Officiis, 2.5.18.



260 Cicero, De Officiis, 2.5.18.



261 Cicero, De Officiis, 2.5.18.



262 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.24-25.



263 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.20-21.



264 Martin of Braga, Formula vitae honestae, 2.37-41.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL