Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Quando et qualiter consilium sit retinendum.
Viso et cognito, quando et qualiter consilium sit capiendum sive assumendum, videamus, quando et qualiter consilium sit retinendum. Et certe consilium est retinendum, quando per probationem et experientiam apparuit bonum ac utile; nam, ut supra dixi, Paulus ait: “Omnia probate: quod bonum est tenete.”
278 Et tunc magna constantia illud retinere debes; ait enim Cato:
Constans et lenis, ut res expostulat, esto;
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.
Nam et Seneca, De Formula Honestæ Vitæ, dixit: “Mobilis esto non levis, constans non pertinax.”
280 Constanter ergo consilium servabis, non pertinaciter.