Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Quando consilium vel promissum possit vel debeat mutari.
Nunc superest videre, quando consilium vel promissum mutari possit vel debeat. Et certe consilium mutari potest multis ex causis.
Mutari namque potest cessante causa, vel etiam nova causa superveniente; nam “cessante causa debet cessare effectus,”
281 et quæ de novo emergunt, novo indigent consilio, ut leges dicunt. Quare dici consuevit:
Non credas stultum cum re mutare consultum.
Inde etiam Seneca dixit: Consilium tuum si audierit hostis, consilii dispositionem permutes.
Potest etiam et debet mutari consilium, si errore vel aliqua ex causa malum vel inutile fuerit captum, quod frequenter accidit; nam, ut ait Seneca, “sunt quædam, quæ non videntur bona esse, et sunt; et sunt, quæ videntur, et non sunt.”
284 “Crebro quidem faciem mendacii veritas retinet; crebro mendacium specie veritatis occultatur. Nam sicut aliquando tristem faciem amicus, et blandam adulator ostendit: sic verisimile coloratur et, ut fallat vel subripiat, conatur.” 285 Inde etiam Ovidius dixit:
Impia sub dulci melle venena latent.
Nam “in omnibus bonis duplicia mala invenies,”
Item mutandum est consilium, si turpe fuerit vel ex turpi causa; nam si ex prædictis causis etiam promissio facta esset, tamen effectum non teneret, quia vel ipso jure nulla esset, vel exceptio contra eam daretur; generaliter enim novimus, “turpes stipulationes nullius esse momenti,”
Item mutandum est consilium, si ad peccatum pertineat, quia generaliter dici consuevit: “Nullum consilium est contra Dominum.”
Et quod dixi tibi de promissione turpi non servanda, intelligas etiam de promissione impossibili vel de ea, quæ commode servari non potest, vel de ea promissione, quæ magis nocet promissori, quam prosit ei, cui promittitur, vel, etiam del illa, quæ inutilis est vel contraria ei cui promissio facta est. Ait enim Tullius: “Nec promissa servanda sunt, quæ sunt hijs, quibus promiseris, inutilia: nec si tibi plus noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris.”
290 Unde supra dixi: Sapiens non mentitur, cum suum propositum mutat in melius. 291 Sicut enim “non videtur dejerare qui ex concessa causa deserit jusjurandum,” 292 ut lex dicit: hoc deniue serves pro regula generali, quod per sapientes dici consuevit: “Malum est consilium, quod mutari non potest.” 293 Quare hujusmodi juramenta, quæ dicuntur præcisa, videntur mala ideo quod in aliquibus sunt mutanda.
Prædictis notatis ac diligenter cognitis Melibeus respondit dicens: Huc usque, domina mea, sufficienter de consiliis et circa consilia in genere me docuisti. Vellem tamen ut, ad speciem descendendo, consilium super hoc negotio præsenti mihi datum mecum examinares, ita ut, utilitate provisa et cognita, quod melius fuerit eligamus.
Prudentia dixit: Domine mi, rogo te ut, si forte aliquid dixero, quod tibi displiceat, ad animum non revoces, quia in tui honorem atque utilitatem hoc dicam sperans, quod patienter sustinebis; nam “qui corripit hominem magis gratiam apud eum inveniet, quam qui per linguæ blandimenta decipit.”
294 Scias igitur: consilium, quod dicis tibi datum, non potuit dici consilium, sed, salva pace tua, fuit quædam arrengatio sive contionatio improvida et indiscreta. Nam in multis capitulis errando malum consilium cepisti.