Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXX.

 

De errore consilii.

 

Primo enim errasti in congregatione consilii; nam primo debebas congregare paucos consilii habendi cause et postea, si opus fuisset, multos: tu statim a principio vocastimultitudinem onerosam.”

 

Secundo errasti quia, cum debuisses congregare bonos amicos ac sapientes ac peritos, probatos ac fideles inventos et maxime senes, tu cum prædictis congregasti quoslibet notos, etiam malos, juvenes ac stultos, adulatores quoque et simulatores et assentatores, et illos etiam, qui non amore sed timore tibi reverentiam ostendebant: quod minime facere debuisti.

 

Tertio vero errasti, quia cum ira simul et voluptate seu cupiditate atque festinantia tu iratus consilium postulasti, non removendo prædicta tria a te et a consiliariis tuis, quæ sunt contraria consilio.

 

Quarto vero errasti, quia, cum tuam voluntatem consiliariis ostendere minime debuisti, tu voluntatem tuam illis ostendendo, magnam affectionem de vindicta in continenti facienda eis demonstrasti; quare consiliarii, magis secuti tuam voluntatem quam tuam utilitatem, de vindicta in continenti facienda tibi consuluerunt.

 

Quinto errasti, quia unico consilio contentus fuisti, cum in tam arduo negotio multa consilia sint necessaria.

 

Sexto errasti, quia non examinasti consilium.

 

Septimo demum errasti quia, facta partita, non es secutus voluntatem et sensum sapientium et amicorum, sed potius voluntatem ac sensum multitudinis stultorum atque errantium. Si enim ad multitudinem, et non ad sensum respexeris, nunquam bonum consilium habere valebis; nam stultos semper invenies in centuplum, quam sapientes; et stulti stulta diligunt, et animum suum semper ad stultitiam inclinant; sapientes vero pauci paucos inveniunt sapientes; quare in partitis, quæ in consiliis fieri consueverunt, semper succumbunt. Inde est, quod in partitis, quæ in consiliis civitatum fieri consueverunt, consilia semper malum sortiuntur effectum, so voluntatem multitudinis, et non paucorum sapientiam, sectantur.

 

Melibeus respondit: Bene confiteor me errasse; verum quia supra mihi dixisti, me licite consilium posse post examinationem, et etiam post captionem mutare, licet melius fuisset ab initio malum et indiscretum consilium non capere, quam captum postea mutare, tamen post examinationem de novo faciendam ad tuam voluntatem sum mutare paratus; “humanum enim est peccare, diabolicum vero perseverare.”

 295

 

Tunc Prudentia respondit: Consilium, quod dicis factum, nullo jure infactum fieri potest. Ait enim lex: Factæ autem res nulla constitutione infactæ fieri possunt.

 296 Verumtamen, quod factum est, examinari potest et, errore depulso, utilitas discerni atque assumi.

 




295 Pseudo-Bede, Proverbia, H14, in PL 90: 1098C.



296 Digest, 49.15.12.2.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL