Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De examinatione consilii in specie.
Examinemus itaque illud quale consilium, utilitatem dante Domino assumpturi. Ut igitur examinatio recte fieri valeat, a capite incipiendo, singula dispiciamus.
Consilium quippe medicorum de cyrurgia rectum et bonum fuit; nam “ad illorum officium spectat omnibus prodesse et nulli nocere”
297 et artem suam sollicite prosequi, ut sapienter dixerunt. Remunera ergo illos largissime, ut gaudenter atque sollicite artem suam prosequentes, tam suam quam filiæ tuæ faciendo utilitatem, illam velociter, dante Domino, ad sanitatem, perducant. Licet enim amici tui sint, nihilominus tamen sunt remunerandi. Frequenter aneim accidit, ut medici aliique de artibus singulis præponant amicitiæ utilitatem pecuniariam et, ubi sentiunt lucrum, ibi magis procurent. Et quod dixi de medicis cyrurgiæ, idem intelligo de consilio physicorum, qui quasi eadem dixerunt. Volo tamen audire, qualiter intelligas verbum dubium, quod protulerunt, scilicet: contraria contrariis curantur.
Melibeus respondit: Intelligo contrarium, quod fecerunt mihi inimici mei, posse curari per aliud contrarium, quod eis facere volo; injuriam ergo mihi factam per vindictam contra illos faciendam et injuriam, quam eis faciam, curabo.
Prudentia dixit: Facile credunt homines quod volunt, et animum suum ad suum desiderium velociter inclinant. Ego autem illud verbum non ita intelligo; nam malum non est contrarium malo, nec injuria injuriæ, nec vindicta vindictæ, sed sunt similia. Per vindictam namque vel injuriam non curatur injuria vel alia vindicta, immo augmentantur et crescunt. Intelligo itaque, malum contrarium esse bono, pacem guerræ, concordiam discordiæ, frigidum calido; et ita infinita possent poni exempla. Secundum ergo dictum illud oportet contra discordiam opponere concordiam, et ontra guerram opponere pacem. Et etiam secundum beatum Paulum, qui dixit in Epistola ad Romanos: “Noli vinci a malo, sed vince in bono malum;”
298 et iterum in eadem Epistola subicit: “Itaque quæ pacis sunt, sectemur;” 299 et supra in eadem Epistola dixerat: “Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.” 300
Nunc accedamus ad examinationem et expositionem consilii, quod dederunt tibi causidici spaientes ac senes, qui quasi eadem consuluerunt dicentes, ut personam tuam super omnia custodias, et domum tuam diligenter munias, allegantes etiam, non esse in talibus subito nec festinanter procedendum, sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione maxima sollicitaque cura omnia esse peragenda. Et certe, cum istud consilium planum ac rectum sit, et ab omnibus sapientibus valeat propter rationes sibi assignatas merito comprobari, meo arbitrio in paucis indiget examinatione vel expositione. Quod enim dixerunt de tuæ personæ custodia bene notandum est.