Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De custodia personæ in guerra constitutæ.
Scire enim debes, quod qui guerram habet multipliciter se custodire debet.
In primis igitur custodiam a Deo postulare suppliciter ac devote debes, a quo est “omne datum optimum”
301 et sine cujus auxilio nihil bene valet custodiri. Propheta hoc testante, qui ait: “Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.” 302
Secundo custodiam tui committas probatis et notis ac fidelibus amicis, ab illis auxilium, si opus est, ad tui custodiam postulando. Ait enim Cato:
Auxilium a notis petito, si forte laboras.
Nec quisquam melior medicus, quam fidus amicus.
Tertio custodias te ab omnibus extraneis et ignotis, illos semper suspicando. Ait enim Petrus Alfunsus: “Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius cognoveris; et si tibi in via ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vade a dextris: si ensem, vade a sinistris.”
Quarto custodias te sagaciter ab omnibus illis, quorum consilium tibi dixi esse vitandum, supra in titulo: Quorum consilium sit vitandum.
Quinto vero ita de custodias, ut vilipendendo parvum inimicum custodiam tui non omittas. Sapiens enim in omnibus metuit, et maxime inimicos. Unde Salomon dixit: “Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ, corruet in malum.”
305 Timere ergo debes omnes insidias; dixit enim Seneca: “Qui omnes insidias timet, in nullas incidet;” 306 et iterum idem ait: “Semper metuendo sapiens vitat malum;” 307 unde alibi idem dixit: “Non cito perit ruina, qui ruinam timet.” 308 Et licet videatur tibi, te bene esse tutum et in tuto loco, nihilominus tamen tibi cavere debes. Ait enim idem Seneca: “Caret periculo, qui etiam tutus cavet.” 309 Et timere debes non solum magna, sed etiam modica et parva, et non solum magnos inimicos, sed etiam parvos. Scriptum est enim: “Inimicum, quamvis humilem, docti est metuere.” 310 Inde etiam Ovidius, De Remedio Amoris, dixit:
Parva necat morsu spatiosum vipera taurum;
A cane non magno sæpe tenetur aper.
Res tamen interdum grandia parva movet;
Ex minima magnus scintilla nascitur ignis,
Et generat parvum grandia principium.
Et alibi:
Causa pusilla nocet, sapiensque nocentia vitat.
Quem leo non tetigit, dum mordet aranea lædit.
Æmule, non tantum grandia, parva cave.
Sed licet ita timere debeas, non tamen debes esse nimis timidus. Ait enim Seneca: “Pericula timidus, etiam quæ non sunt, videt.”
315 Et alibi idem ait: “Cotidie dampnatur, qui semper timet.” 316 Et alibi scriptum est: “Quidam fallere docuerunt, dum falli timent.” 317 Et etiam Cato dixit:
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.
Sexto denique custodire te debes a veneno et toxico et ab omnium irrisorum et malorum consortio vel colloquio. Scriptum est namque: Cum irrisore consortium non habeas: loquelæ ejus assiduitatem quasi toxica fugias. Societas ejus tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio.
Similiter illud, quod consuluerunt idem sapientes dicendo, ut domum tuam diligenter munias, examinatione et expositione indiget. Quare a te volo audire, quomodo illud verbum intelligas.
Melibeus respondit: Credo, illos intellexisse, ut debeam munire domum meam turribus et aliis altis ædificiis, quarum vel quorum munimine tueri me valeam, et inimici timeant offensionis causa illic accedere.