Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
De turribus.
Prudentia respondit: Munitio turrium et aliorum altorum ædificiorum ad superbiam plerumque pertinet, et timor et odium inde generatur, ita quod vicini amici propter timorem fiunt inimici, et omnia mala inde nascuntur, quæ occasione timoris notavi tibi supra in titulo: De vitanda consilio illorum, qui non amore, sed timore reverentiam ostendum. Quare Salomon dixit: “Qui altam facit domum suam, quærit ruinam; et qui evitat discere, incidet in mala.”
320 Præterea turres cum magno labore et infinitis expensis fiunt; et etiam cum factæ fuerint, nihil valent, nisi cum auxilio prudentium et fidelium amicorum et cum magnis expensis defendantur. De qua superbia Jhesus Sirac dixit: