Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Caput XLIV.
De necessitate.
Necessitas namque mater criminum dicitur. Quare Cassiodorus dixit: “Dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus aufertur.”
430 “Necessitas enim moderata non diligit,” 431 ut idem ait. Inde Petrus Alfunsus dixit: “Magna necessitate cogitur etiam honestus vir latrinam adire,” 432 et etiam ab inimicis auxilium postulare, quod est valde gravissimum. Unde idem ait: “Est una de adversitatibus hujus seculi gravioribus homini libero, quando necessitate cogitur, ut sibi subveniat, requirere inimicum;” 433 et hoc ideo quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus, quando ejus bona suscipimus. Et ita est pessima necessitas, ut hominem experiri omnia cogat cumque mendacem faciat, ad res cunctas eum constringat, et ad mendicitatem atque indigentiam et excessus omnes perducat. Quare jura et proverbium clamant: “Necessitas non habet legem.” 434 Et Seneca dixit: “Necessitas egentem mendacem facit;” 435 et iterum: “Necessitas ab homine quæ vult impetrat;” 436 et iterum: [“Hominem] omnia experiri necessitas subigit.” 437 Et Cassiodorus dixit: “Indigentiam juste fugimus, quæ suadet excessus.” 438 Et Salomon dixit: “Quinque sunt, quæ populum domant: licentia, luctus, fames, bellum, ad ultimum vulgi imperitia: ad res cunctas sola contringit necessitas.” 439 Et iterum: “Melius est mori, quam indigere.” 440 Indigentia namque mendicitatem inducit, de qua Innocentius in libro de Contemptu Mundi ait: