Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Albertanus Brixiensis Liber consolationis et consilii IntraText CT - Text |
Caput XLVI.
De malis guerræ.
Nullæ enim opes vel divitiæ sumptibus guerræ, meo arbitrio, sunt sufficientes; nam dixit quidam philosophus: Nemo in guerra constitutus satis dives esse potest. Quantumcunque enim sit homo dives, oportet illum, si in guerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerram perdere, aut forte utrumque simul et personam. Si enim pauper est, guerram nullo modo sustinere potest; si divitiis multum habundat, in sumptibus multo magis habundabit. Nam sicut omnis, qui peccat, quanto major est, famosius crimen habet, secundum Martialem dicentem:
Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat major habetur, habet:
Ita homo in guerra constitutus, quanto major est, tanto majores sumptus illum facere oportet; et si forte guerram amiserit, majori casui subjacebit. Unde dictum est: “Excelsis facilius nocet casus.”
450 Et in Lucano dicitur:
Invida fatorum series, summisque negatum est
Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus.
Et Martialis dixit:
Altior ascensus, gravior per summa ruina est.
Et non solum divitiæ perduntur per guerram, sed etiam amor Dei et paradisus et vita præsens et amici ac noti per adversam guerræ fortunam taliter amittuntur, quod loco prædictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominis anima simul cum corpore pergere molitur. Amore itaque Dei et timore tantorum malorum guerram, quantumcunque potes, debes vitare.