Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Albertanus Brixiensis
Liber consolationis et consilii

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XXI.

 

De vitando consilio illorum, qui non amore, sed timore reverentiam ostendunt.

 

Item vitandum est consilium illorum, qui non amore, sed timore tantum reverentiam ostendunt et dilectionem. Non enim sunt amici, sed odiosi inimici. Ait enim Tullius, De Officiis: “Omnium autem rerum nec quidquam est aptius ad opes tuendas et retinendas quam diligi, et nihil alienius quam timeri. Prælare enim homines, quem metuunt, oderunt; quem quisque autem odit, periisse expetit. Multorum autem odiis nullas opes obsistere posse, etsi autea ignotum fuerat, modo autem est cognitum.”

 229 Non ergo credas, bonum amicum vel consiliarium per metum posse acquiri, nam, ut quidam philosophus dixit, nemo ei satis fidus est, quem metuit. Quare idem Tullius dixit: “Malus custos diuturnitatis est metus, contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.” 230 “Qui vero in libera civitate ita se instituunt, ut metuantur, hijs nihil potest esse dementius.” 231 “Etenim qui se metui volunt: a quibus metuuntur, eosdem ut metuant ipsi necesse est.” 232

 

Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.

 233

 

Unde Martialis dixit:

 

Torvus et ore minax non rite possis amare:

Invitus nemo, nemo coactus amat.

Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.

Vacca quidem taurum, sed et ipsa leæna leonem

Iratos fugiunt, sed cupiunt placidos;

Dilige sic omnes, ut ameris ab omnibus unus.

Quærit amor pariles, dissimiles odium.

 234

 

Et nota, quod non solum amicitia vel bonum consilium per metum vel timorem non acquiritur, sed etiam imperium premente metu perditur. Ait enim Tullius: “Nulla vis imperii tanta est, quæ premente metu possit esse diuturna;”

 235 “multos enim timere debet, quem multi timent.” 236 Unde Seneca in Epistolis dixit: “Nemo potest terribilis esse secure.” 237

 




229 Cicero, De Officiis, 2.7.23.



230 Cicero, De Officiis, 2.7.23.



231 Cicero, De Officiis, 2.7.24.



232 Cicero, De Officiis, 2.7.24.



233 Publilius Syrus, Sententiae, 69.



234 Godfrey of Winchester, Epigrammata, 229.



235 Cicero, De Officiis, 2.7.25.



236 Publilius Syrus, Sententiae, 379.



237 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 105.4.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL